Praeter alia, ostendit et Praepositum, sive Custodem huic loco fuisse, quem Svetonius facit C. Iulium Higinum. Is in Grammaticis celebris, praefuit, ut inquit, Palatinae Bibliothecae; nec eo secius plurimos docuit. Imo seorsim Graeca custodem suum habuit et Latina. In marmore prisco: ANTIOCHUS TI. CLAUDI. CAESARIS. A. BIBLIOTHECA. LATINA. APOLLINIS. In alio: C. IULIUS. FALYX. A. BIBLIOTHECA. GRAECA. PALAT. Et similes alibi inscriptiones. Hujus Bibliothecae meminit et Plinius (Lib. XXXVI, ca. XXVII): Videmus Appolinem, in Bibliotheca templi Augusti Thuscanicum, quinquaginta pedum a pollice. Etsi possis referre etiam ad Vespasiani Augusti Bibliothecam, quae in Pacis templo fuit. Apertius de Palatina, idem Plinius alibi (Lib. VII., ca. LVIII): Veteres Graecas litteras fuisse easdem paene, quae nunc sunt Latinae, indicio erit Delphica tabula antiqui aeris, quae est hodie in Palatio, dono Principum, Minervae dicata, in Bibliotheca. Hanc diutissime Romae mansisse, inducor credere verbis Io. Sarisberiensis, qui scribit (Lib. II. De nug. Cur.): Doctorem sanctissimum illum Gregorium, non modo Mathesim pepulisse ab Aula, sed ut traditur a majoribus, incendio dedisse probatae lectionis scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo. In quibus erant praecipua, quae caelestium mentem et superiorum oracula hominibus videbantur revelare. Notandum.
CAP. VII
Tiberii, Trajani, Vespasiani, item Capitolina, aliae ignotae