Читаем Описание Московии полностью

citatus, uxori, liberis, caeterisque affinibus, valedicens, necis futurae praescius, Magno Duci se praesentavit. Statim ergo ab ipso Principe ornamentis Ducalibus, Diademate, et Sceptro, solenniter insignitus in sede sive Majestate Regia ad id erecta collocatur, cumque iam sic insignitus et ornatus sederet, omni conventu nobilium et magnatum circumstante, ipse magnus Dux coram eo stans, capite adaperto, quasi honorem exhibens, caput et genua (secundum morem gentis) inclinabat, dicens, Ave magne Dux et Monarcha Russiae, en obtinuisti quod affectabas, en habes quod ambiebas, voluisti enim in locum meum magnum Monar-chatum Russiae (sic enim falso accusatus erat) succedere, en ego ipse te jam magnum Ducem solenniter creavi, sed sicut habui potestatem, te magnum Ducem creandi, ita etiam potens sum te hac de sede et dignitate degradandi, his dictis cultellum oblongum sive pugionem ipse in cor ejus aliquoties infixit, omnisque turba nobilium circumstantium in eum sic crudeliter pugionibus et cultellis saeviebat, quoadusque omnia viscera et praecordia ex eo in terram profluerent. Cadaver tandem crudeliter vulneribus confectum, ex arce in forum extractum est. Deinde omnes servos ejus praecipuos laqueis jugulare, trucidare, et aquis obruere mandavit. Tandem in arcem Columna, quam praedicto Joanni cum omnibus proventibus, olim concesserat, profectus, omnes quotquot in ea arce et civitate ad trecenta plusve hominum invenit, aquis immergere, trucidareque fecit, dicens: Occidite, jugulate, aquis obruite hos malefactores, sentiebant enim cum inimico meo perjuro et perfido. Postea per integrum fere anni spatium possessiones praedicti Joannis civitates, et villas, vastabundus igne et ferro peragrabat, ubi vero nobiles subditos hujus Joannis, sive Bojarones (erat enim magnus homo habens sub sua ditione alios nobiles) offendit, hos omnes in unam habitationem coactos et occlusos succendere jussit, pulveribus, tormentariis subpositis, omnesque vi accensi pulveris in aerem velut aves volantes ejiciebantur. Jumenta, insuper omnis genens ad canem et felem usque in frusta membratim dissecare, proterere et in nihilum convertere, villas et praedia, igne succendere cineribusque commiscere fecit, uxores vero horum nobilium, et virgines coram se turpiter constuprandas satellitibus exposuit, postea easdem in frusta dissecare mandavit. Colonorum autem et infimae cinditionis conjuges vestibus spoliatas, in sylvam nudas perinde ut matris alvo egressas, vel ut brutum pecus agere jussit, in sylvis autem satellites latentes subordinati erant.

Перейти на страницу:

Похожие книги