Eodem supradicto anno trucidato tam insigni viro cum tota familia sua, cancellarium suum Kozarin Dubrowski dictum, falso accusatum (quasi ille subditis nobilium sive Bojaronum iargitionibus corruptus, tormenta bellica in suis curribus et equis ducere non juberet, prout mos est, et quod solummodo magni Ducis id munus obirent) crudeliter hoc modo trucidavit: Satellitibus suis mandavit, ut in domum praedicti cancellarii impetum facerent, ipsumque membratim (quamvis criminis non convictum) dissecarent, quod et dictu ocius executum est. Nam satellites inopinate ipsum cancellarium cum filiis duobus membratim securibus ad mensam sedentem crudeliter dissecarunt, dissecatosque in puteum, qui in medio ejusdem curiae erat, projecerunt. Superfuit autem adhuc hujus cancellarii filius tertius, qui hoc die, quo pater suus occisus est, ad convivium quoddam invitatus profectus erat, cumque de patris tam crudeli fratrumque nece audiisset, in domum amplius redire non audebat, sed per integrum fere annum, identidem prae timore vagabundus circumambulabat. Cum vero nunciatum esset magno Duci, adhuc unum filium cancellarii Kozarini superesse, jussit eum per omnes regiones et civitates tam diu inquirere, donec inveniretur, quem captum, et in Moscoviam adductum, magnus Dux quatuor ingentibus rotis ad id excogitatis, in quatuor partes disrumpere fecit. Est autem hoc instrumentum quatuor rotarum ab hoc magno Duce moderno pro cruciandis hominibus adinventum, ad primam rotam una manus, ad secundam altera, eodem modo uterque pes ad caeteras duas rotas alligatur. Singulas vero rotas quindecim viri trahunt, tunc ibi, etsi ferreus vel adamantinus homo fuerit, a sexaginta viris transversim crudeliter tractus disrumpitur, et membratim dilaceratur. Ipse autem praesens ad hoc supplicii genus spectare solet, cumque iam aliquis eo inspiciente sic disrumpitur, gentili voce saltando hoyda, hoyda, proferens vociferare solet, quasi aliquod opus egregium perfecerit. Omnis quoque nobilium et plebejum circumstans turba eadem voce Principi suo correspondere manibus complaudendo solent. Nam si aliquem lugubri tristique vultu sub id temporis conspexerit, vel si aliquis illi hoyda hoyda vociferanti exhilarandi particula non corresponderet, statim satellitibus eum arripere et dissecare mandat, dicens: perfide et tu sentiebas cum hoc inimico meo? cur ei condoles? quare de nece ejus contristaris? etc.
при их приближении, нанося им увечья и удары. Перепуганные бабенки ринулись в поля и леса и, рассыпавшись повсюду, оглашали окрестности воплями и рыданиями. Итак, когда все владения упомянутого Ивана Петровича, некогда воеводы московского, были опустошены и до основания уничтожены, он заточил его жену в монастырь, а детей и всю его семью от мала до велика искоренил совершенно.
КАК ОН РАСПРАВИЛСЯ СО СВОИМ КАНЦЛЕРОМ