Читаем Описание Московии полностью

Ita cum crudeliter Moscorum Princeps Novogrodiam magnam vastaret, ab Archiepiscopo ejusdem civitatis (qui Ruthenico idiomate Wladika dicitur) ad cibum capiendum invitatus est. Ille nulla excusatione interjecta, hora prandendi statuta in aedes Archiepiscopi satellitum armata manu stipatus venit. Inter prandendum autem Ecclesiam S. Sophiae, auri et argenti ditissimam (ad quam omnes fere cives thesauros suos, quasi in locum tutissimum comportarant) spoliare et funditus depraedare jussit. Postea prandio peracto, Archiepiscopum (a quo ad cibum capiendum invitatus erat) omnibus ornamentis, vestibusque Archiepiscopalibus denudavit, dicens: minime tibi convenit Archiepiscopum esse, sed potius tibicinem et utricularium, ursorumque ad choreas peritorum, ductorem. Ideo melius tibi est uxorem ducere, quam ego tibi delegi. Caeteris autem abbatibus, et monasteriorum Prioribus, qui prandio intererant, dixit, vos omnes ad nuptias Archiepiscopi vestri celebrandas invito, sed ut etiam ad hujus convivii necessaria comparanda singuli symbola daretis oportet. Omnes igitur Abbates Prioresque imperatam et praescriptam summam pecuniae magno Duci numerare coacti sint, ut ad minimum nummulum omnes penitus spoliati et excoriati fuerint, metu etenim tormentorum territi, omne argentum quantum quisque habebat Principis impulsu exhibuerunt. Cum igitur ab eis haec symbola exegisset, minisque et tormentis extorsisset, equam albam praegnantem adducere jussit, eamque Archiepiscopo digito indicans dixit: En uxorem habes suam, ascende super illam, et in Moscoviam proficiscere, illicque te in numerum sive contubernium tibicinarum et citharaedorum, qui ursos saltatrices ducunt inscibere da. Ille miser invitus super equam praegnantem viloso panno vestitus ascendere compulsus est, jamque desuper sedenti jussu Principis pedes sub ventrem equae alligati sunt, deinde ipse magnus Dux instrumenta musices, videlicet lyram, fistulam, tibiam, et citharam illi Archiepiscopo jam sic equae insidenti porrexit, dicens: En habes artificii tui instrumenta, plus enim tibi citharistae quam archiepiscopatus officium arridet. Iam igitur haec in stramenta musices exerce, et ad contubernium citharistarum in Moscoviam proficiscere, qui per totam civitatem in equa pedibus subtus alligatis sedens, utricularios inflare, stridentibusque et dicsrepantibus fistulis (nunquam licet in hoc genere musicis exercitatus) miserum perstrepere carmen compulsus est. Hoc igitur modo praedictus Antistes Novogrodensis archiepiscopatus dignitate spoliatus, exutus, omnibusque bonis privatus, et nefanda ignominia turpiter affectus extitit.

His peractis Monachos, Abbatesque, et priores monasteriorum, caeterosque ecclesiasticos omnibus bonis spoliatos, vario mortis genere trucidare, securibus dissecare, lanceisque induere, et aquis obruere fecit. Postea quendam magni nominis virum Theodorum Sirconii dictum captum, ad se in castra medio miliari a Novogrodia sita adducere jussit, eumque fune longo per medium alligare, et in fluvium Volchow dictum demergere fecit. Cumque jam aquis pene obrueretur, rursus extractus est, extractumque

ЧТО СЛУЧИЛОСЬ С ЕПИСКОПОМ НОВГОРОДСКИМ

Перейти на страницу:

Похожие книги