Читаем Описание Московии полностью

Cum proposuerat magnus Dux has supradictas civitates funditus devastare, tum id tam caute, callide et occulte peragebat, ut propositum suum nemini, nisi cuidam Ophanasio Wiaziemski (quem unice diligebat) revelaverit, et aliquando bis per noctem de lectulo surgens, ad praedictum Ophanasium consultandi disceptandique de progressu rei gratia, ambulare non gravabatur, et quamvis etiam Italum Arnolphum Doctorem medicinae singulari gratia prosequebatur, attamen nunquam nisi per manus hujus Ophanasii medicinas sumebat, eumque pro unico alumno habebat. Hic autem Ophanasius Hreorum quendam Lowczik dictum, magno Duci commendaverat, et jam in gratia apud magnum Ducem habebatur. Qui beneficii ingratus praedictum Ophanasium benefactorem suum, ad magnum Ducem per contumeliam criminaliter detulit, quasi ille arcanum sibi creditum de vastandis Novogrodensibus et Twerensibus quibusdam revelasset. Cujus falsis dictis magnus Dux persuasus fidem adhibuit, sed non statim se accusato iratum exhibuit; sub praetextu enim pristinae gratiae et amicitiae seorsim cum eo arcana consilia, ut solitus erat, variis de rebus conferebat, aliud simulando fingendoque, aliud animo occultando, malumque et exitium ei sub dola amoris specie machinando. Postea quadam die magnus Dux cum praedicto Ophanasio simili modo consilia conferens, satellitibus suis servos ejus praecipuos interea trucidare jussit, quod et factum est, egressusque ille Ophanasius a magno Duce, servos suos misere trucidatos videns, quasi non videret oculis aversis praeteriit. Deinde jussu Principis bonis omnibus spoliatus, et funditus depraedatus, ex familiaque ejus decemseptem viri insigniores occisi sunt. Ipsum autem magnus Dux bonis omnibus spoliatum, in locum publicum ubi debitores baculis caeduntur (prout gentis mos est) ducere jussit, et tamdiu crudeliter verberare, donec omne argentum et aurum, quo adhuc secreto reconditum habuit indicare conpulsus fuerit, nihilominus tamen qualibet die bis terve per crura baculis crudeliter verberabatur, jamque cutis in eo prae duris verberibus, perinde ut tympana intumescebat, attamen adhuc eo gravius torquebatur, donec tormentis crudelissimis eo adactus esset, ut contumelia aliquot cives Moscovienses, quos ditiores sciebat, afficeret, quasi sibi из них кинулся на предводителя приспешников Малюту с ножом. Хотя он был в кольчуге, они пропороли ему живот, так что вытекли внутренности. Татары, защищаясь, так ожесточенно сражались, что четверо из приспешников пали от страшных ран, а прочие отступили, не сделав дела. Когда великому князю донесли об этом событии, он тотчас послал пятьсот стрелков с пищалями и луками на помощь этим приспешникам против девятнадцати татар. Они были со всех сторон осыпаны стрелами и прикончены пулями из пищалей, и потом рассечены на части и брошены в реку.

О ТИРАНИИ, КОТОРУЮ ВЕЛИКИЙ князь учинил над своим ближайшим секретарем и советником

Перейти на страницу:

Похожие книги