Quando Magnus Dux in suum palatium Alexandrowa, olim antequam pulcherrime extrueretur, Slobodam dictum, venire solet animi recreandi gratia, tum ibi quandam novam religionem simulare solet et effingere. Primum se novo quodam Monachi nigri vestitu induit, cujus etiam imitatores sunt omnes ejus aulici, simul eodem vestitu jam parato utentes. Satellites vero illius armati adsunt, qui ad omnia officia prompti paratique sunt. Ille autem Magnus Dux ita vestitus cum suis aulicis ingreditur fanum, ad preces matutinas, et alias ceremonias peragendas, quibus utuntur Rutheni. Sunt autem succincti loro, cui adjunctus cultellus, manibus tenentes lucernam, in qua est accensa candela: quod si aliquis aulicorum refugerit uti hoc vestitu et ceremonia, gravissime caeditur virgis a satellitibus Principis. Hosce omnes vocat Princeps fratres, et se eodem nomine appellari jubet, haec est sancta aulicorum Moscovitarum fraternitas. At cum jam est tempus prandii, porrigitur cibus, Magno Duci primum, quem habet in sua cistella, tanquam primario fratri, et sic deinceps reliqui fratres ex suis cistellis accipiunt suum cibum: Quod ad potum, singulis datur ad certam mensuram. Tandem absoluto prandio, omnes cum suis cultellis et cistellis se recipiunt in suas cellulas. Nam hoc palatium est aedificatum plane in formam Monasterii. Quare cum secundum suum ritum absolvit: Magnus Dux suas preces et horas Canonicas: tanquam major natu frater egreditur ex illo Coenobio, ac jubet aliquot captivos, jam morti destinatos produci ex carceribus, ibi omnes variis mortis generibus afficiuntur: alii ad palum et rotam alligantur, alii securi percutiuntur, alii suspenduntur: alii miserrime cruciantur, et frustulatim dissecantur: denique multi aquis obruuntur. Ita quamdiu ibi degit, singulis diebus decem aut viginti insentes ab eo suppliciis gravissimis tolluntur e medio: ita ut prae foetore cadaverum illae nemo incedere possit. En fructus religionis Magni Principis Moscorum: sic suam religionem sanctificat. Et quia patrem sequitur sua proles, ille Magnus Dux filium habet sibi suisque truculentissimis moribus persimilem. Nam ille voluptatis gratia solet per illa mortua corpora obambulare, illa calcando, et baculo suo capita iliorum confringit, vel in illorum cerebra aciem baculi ferrati infigit, inquiens: vos о scelerati insurrexeratis in vestrum Imperatorem ac Principem, et me etiam.
Quotiescunque Magnus Dux ad illud palatium Alexandrowa, aliquem ex suis invitat Consiliariis, nemo est illorum qui non credat se ad praesentem mortem accersi, nec unquam inde domum incolumem reversurum, idcirco discessurus, primum domi suae disponit, ac uxori et liberis valedicit, et дело повторяя: «Ах ты, вероломный негодяй! Ведь я знал, что ты бесстыжий и лживый льстец». И бил его государь до тех пор, пока не сломал свою палку на мелкие кусочки.
КАКОВЫ БЫЛИ РЕЛИГИОЗНОСТЬ И БЛАГОЧЕСТИЕ великого князя Московии