Veni Ravennam VII. Decembris, neque prius institutum opus peragere volui, quam templa vetustissima, et digna profecto miraculo cernerem, praecipueque maiorem Ecclesiam, ubi librorum aliquid delitescere, te quoque admonente, putabam. Ingressus Bibliothecam, dum singula studiosius explico, vix dignum te quidquam inveni. Solum Cypriani volumen antiquum reperi, in quo plures longe epistolas, quam unquam viderim, notavi. Eas iam tunc transcribendas curare animus fuit. Studiose percontanti, an quidquam praeterea librorum lateret in scriniis, sive aliud antiquitatis monumentum, responsum a Custodibus est complura illic esse privilegia papyro exarata, atque inter cetera Caroli Magni unum cum aurea Bulla; locum quoque inesse, cui Carthulegio vocabulum est. Ea ego omnia dum mihi ostendi avide expeterem, intempestivum esse renuntiatum est. Magnum tamen, ac pervetustum codicem de Conciliis in conspectum dederunt, in quo Nicaeni Concilii fidem in membranis purpureis et aureis literis scriptam legi. Discessi tunc, inspecto prius templo dignissimo altarique argenteo, columnis argenteis quinque subfulto, cum ipso quoque ciborio argenteo; neque hac magnificentia contenta prominentia quoque circum altare capitella marmorea, quae ad ornatum templi sunt. Argento vestivit antiquitas, maximaque ex parte durant. Fateor, ne Romae quidem pulchriores sacras aedes vidi. Columnae ingentes ex marmore suo stant ordine. Interiora aedium maxime contegunt marmoris discoloris, et porphyritici lapidis tabulae. Musivum opus nusquam fere pulchrius vidi. Baptisterium iuxta maiorem Ecclesiam ornatissimum inspexi. Transivi ad spectandum mirificum, et magnificentissimum S. Vitalis Martyris Templum, rotundum id quidem, et omni genere superioris ornatus insigne musivo, columnis cingentibus ambitum fani, marmoreis crustis variis parietes interius vestientibus. Sed habet subspensum, columnisque subfultum peripatum, et aram ex alabastro tam lucidam, ut speculi instar imagines referat. Sacellum fano propinquum, Placidiae Augustae, et Valentiniani Senioris sepulcra magnifica servat ex marmore candido. Tantam illic musivi operis speciem offendi, ut adcedere nihil posse videatur. Contendi ad visendum S. Ioannis Evangelistae templum speciosissimum, et quod a memorata Placidia, et Theodosio Augustis conscriptum incisae marmore graecae literae testantur. Transivi ad contuendum Classense Monasterium nostrum tribus fere millibus ab urbe remotum: et flere uberrime ruinas ingentes coactus sum. Ecclesia tamen integra durat omni ornatu conspicua. Pinicam sylvam octo ferme millibus passuum se porrigentem iuris nostri, et visere et adequitare libuit; dum ad Monasterium, quod S. Mariae in Portu dicitur, et ipsum permagnificum, dignumque miraculo inveniremus; ubique libros desideravi. Vas in eo Monasterio porphyreticum pulchrum, et tornatile inveni, quod putarent simpliciores fratres unam ex hydriis esse, in quibus aquam in vinum conversam Evangelista testatur. Plerasque in hunc modum Basilicas haec civitas servat. Sed tanta luti vis est, ut domo egredi vix, nisi equitibus liceat, ita, ut redire ad maiorem Ecclesiam hactenus datum non sit. Sepulcra plurima ex marmore ingentia quidem per omnes ferme Ecclesias videas, et ex his pleraque squamatis operculis. Minus hic signorum, et statuarum, quam Romae est, sed cetera ferme sunt paria; immo ausim dicere, maiore hic cura servata.