Si mihi par voto ingenium fandique facultasAfforet et magnum redolerent pectora PhoebumLabraque proluerent pleno cratere Camenae,Versibus aggrederer dignas extollere laudesPro meritis, Pisane, tuas, ut vividus omne 5Exuperes aevum, sic post tua fata superstesPubescas servesque novam per saecla iuventam,Qualiter accenso post se iuvenescere ferturAssyrium phoenica rogo et de morte renasci.Quid faciam? Licet eximias in carmina vires 10Mi natura neget, non saltem grata voluntasDefuerit, nostrumque olim testetur amorem,Quos animi veteri iungit concordia nexu.Qualiacumque loquar, sat erit tua nomina servemHaud decet ut, celsos ornans heroas honore, 15Induperatorum faciem sagulumque vel armaNobilitans, cunctis ut sit clamare necesse«Sic oculos, sic ille manus, sic ora gerebat»,Principibus vitam divina ex arte perennemMagnanimis tribuens, iaceas neglectus ab omni 20Eloquio exclusus. Sinat hoc impune Minerva?Non sinat hoc, natale solum quod laude celebras. Principio cuncti patria laetamur eadem,Quae nos ambo creat germanaque nomina praestat,Cui decus et famam per longas porrigis oras, 25Cum te multimodis pangas virtutibus atqueOre virum volites. Prudens, gravis atque modestus,Munificus propriis, alienis fidus amicis,Moribus ornatus pulchroque insignis amictu,Maxima Veronae reddis praeconia nostrae. 30Caelitus adde datum tantis cum dotibus ingensIngenium, artifices digitos doctosque colores,Quis naturae opera, cunctis mirantibus, aequas.Seu volucres, seu quadrupedes, freta saeva quietaqueAequora describis, spumas albere, sonare 35Littora iuremus; sudorem tergere fronteTento laboranti; hinnitus audire videmurBellatoris equi, clangorem horrere tubarum.Noctis opus pingens circum volitare volucresNocturnas facis et nusquam apparere diurnas: 40Astra, globum lunae cernas, sine sole tenebras.Si gesta hyberno fingis, glacialibus horrentOmnia frigoribus, frendet sine frondibus arbor.Seu factum ponis sub verni temporis horam,Arrident varii per prata virentia flores, 45Arboribus lux prisca redit collesque nitescunt,Hinc mulcent avium praedulces aethera cantus. Singula quid refero? Praesens exemplar habetur.Nobile Hieronymi munus quod mittis amandi,Mirificum praefert specimen virtutis et artis. 50Splendida canicies mento, frons ipsa severoSancta supercilio. Quae contemplatio mentemAbstrahit in Superos! Praesens quoque cernitur absens,Hic et adest et abest: corpus spelunca retentat,Caelo animus fruitur. Quod cum declaret imago, 55Picta quidem sed signa tamen vivacia monstrans,Hiscere vix ausim clausisque susurro labellis,Ne contemplantem caelestia regna deumqueVox interpellet, vociter quoque rusticus, asper.Quae lucis ratio aut tenebrae! distantia qualis! 60Symmetriae rerum! quanta est concordia membris!Quisnam hunc artificem divinae mentis et artisNon miratus amet, venerans canat, imus honoret? Germanam hanc sanctae genuit natura poesi:Auribus haec subicit res, illa movebit ocellos, 65Utraque corda iuvat aptos formando colores,Immortale aevum spondent mortalibus ambae.Hanc magnis cultam ingeniis procerumque ducumqueEt quorum studium est causas tentare latentes,Quis nescit? clarum in primis tractasse Platonem 70Socraticasque manus varias pinxisse figuras?Pinxerunt Fabius, Lucilius: ambo quiritesPatricii. Verona parens nostra inclyta quondamTurpilium vidit, cum membra simillima vivisEderet: hic fuerat tum ex ordine natus equestri. 75Canacus, Euphranor, Polycletus et acer Apelles,Praxiteles et Myrro Polygnotusque, Timanthes,Munificus Zeuxis pleno celebrabilis ore.Hic ubi iam tabulas perfecerat arte magistra,Omnibus expletas numeris, donare solebat: 80Quis divina queat preciis mercarier ullis? Caesaribus multis ea nota peritia, multisRegibus, haec artes inter petebatur honestas. His, Pisane, viris numerandum protulit aetasTe nostra et tantus non indignabitur ordo, 85Cui decus et laudem possis augere. DeorumMendaces illi effigies componere norant;Tu Patrem aeternum, totum qui condidit orbemEx nihilo, sanctosque viros componis eos, quiReligione viam ad superos docuere beatam. 90