Si ad [te] serius rescribo quam vel ego soleam vel tu expectes, ne incuriae succenseas oro; alia causa detineor, nam cum tuum in me studium, summam vigilantiam, observantiam animadverto, longam quidem cogitationem consum[m]o ut aliquem gratiarum agendarum modum excogitem, si non parem, non valde dissimilem. Id autem cum assequi cogitatione non possum, discrucior animi et vitam molestiorem ago ut, cum re ipsa et opere, quod difficilius est, non solum meis satis votis facias sed etiam vota superes, ego verbis grates dignas dicere non queam. Nam ut alia omittam, quae paene innumerabilia sunt, quibus ego verbis et orationis ornatu calamarium abs te mihi missum aequaverim, in quo cum forma perpulchra concinna et commodissima sit, formam ipsam opus vere Phidiacum superat et oculos pascens artificium? Si frondes ramusculosve contemplor et attentione intueor, num veras frondes veros ramos intueri et impune huc illuc posse flecti putem? adeo cum naturae facilitate certasse videtur artis industria. Subinde satiari delectatione non possum cum imagunculas inspecto et vivas in argilla facies: quid in eis pro parentis naturae imitatione non expressum est? ungues, digiti, molles e terra capilli visentem fallunt. Cum oris hiatum inspicio, emanaturam vocem stultus expecto; pendentes puellos dum cerno, terreos esse immemor, ne proni cadant et corpuscula casus laedat reformido et misericordia commotus inclamo. Quam varias animorum affectiones puerilis affert aetas animorumque mobilitas, tam varios in ore vultus cernas: ridentem hunc, subtristem illum, securum alium, cogitabundum alterum, turn gestus per teneriorem aetatis lasciviam inverecundos: itaque corporis partes naturae providentia latere volentes, impudentius deteguntur. Quid igitur miramur pristinis saeculis, quae passim adspirantes habuisse deos creduntur, extitisse nonnullos qui effictas e terra figuras animarint et vitales in sensus expresserint, cum hac aetate, quae deorum expers ferme est, hae creteae imagines cum veris certare videantur et sic certare ut in eis saepius et attentius contemplandis legendi scribendive fiam nonnunquam immemor?
Quas itaque tibi gratias agam, qui me tanta voluptate tua opera et cura delinias? eius impensam ut mihi denunties reliquum est, ut vel hac via tibi satisfaciam, cum reliquis non liceat. Vale dulcissime Stephane.
Ex Ferraria VII idus iulias [1430].