2
Titus Quintius Flamminius aduersum Philippum rem prospere gessit, et pax ei data est his legibus: ne Greciae ciuitatibus, quas Romani contra eum defenderant, bellum inferret, ut captiuos et transfugas redderet, quinquaginta solas naues haberet, reliquas Romanis dederet, per annos decem quaterna milia pondo argenti praestaret et obsidem daret filium suum Demetrium. Titus Quintius etiam Lacedaemoniis intulit bellum. Ducem eorum Nabidem uicit et quibus uoluit conditionibus in fidem accepit. Ingenti gloria triumphauit, duxit ante currum nobilissimos obsides, Demetrium Philippi filium et Armenem Nabidis. Romani captiui, qui sub Annibale per Greciam uenditi fuerant, uniuersi recepti capitibus rasis ob detersam seruitutem currum triumphantis secuti sunt. Eodem tempore Insubres Boii, a quibus Ticinum ciuitas condita est, atque Cenomanni contractis in unum uiribus Amilcare Poenorum duce, qui in Italia remanserat, Cremonam Placentiamque uastantes difficillimo bello a Lucio Fuluio praetore superati sunt. Consul Marcellus in Etruria a Boiis oppressus magnam partem exercitus perdidit; cui postea Furius alter consul auxilio accessit atque ita uniuersam Boiorum gentem igni ferroque uastantes propemodum usque ad nihilum deleuerunt.3
Transacto bello Macedonico secutum est Syriacum contra Antiochum regem Publio Cornelio Scipione Acilio Glabrione consulibus. Huic Antiocho Annibal se iunxerat Carthaginem patriam suam, metu ne Romanis traderetur, relinquens. Acilius Glabrio in Achaia bene pugnauit. Castra regis Antiochi nocturna pugna capta sunt, ipse fugatus. Philippo, quia contra Antiochum Romanis fuisset auxilio, filius Demetrius redditus est.Publio Scipione Africano iterum Tito Sempronio Longo consulibus, apud Mediolanium decem milia Gallorum caesa, sequenti autem proelio undecim milia Gallorum, Romanorum uero quinque milia occisa sunt. Minucius a Liguribus in extremum periculi adductus et insidiis hostium circumuentus uix Numidarum equitum industria liberatus est.
4
Lucio Cornelio Scipione et Gaio Laelio consulibus, Scipio Africanus fratri suo Lucio Cornelio Scipioni consuli legatus contra Antiochum profectus est. Annibal, qui cum Antiocho erat, nauali proelio uictus est. Ipse postea Antiochus circa Sipulum Magnesiam Asiae ciuitatem a consule Cornelio Scipione ingenti proelio fusus est. Auxilio fuit in ea pugna Romanis Eumenes Attali regis frater, qui Eumeniam in Frigia condidit. Quinquaginta milia peditum, tria equitum eo certamine ex parte regis occisa sunt. Tum rex pacem petit. Isdem conditionibus data est a senatu, quamquam uicto, quibus ante offerebatur: ut ex Europa et Asia recederet atque intra Taurum se contineret, decem milia talentorum et uiginti obsides praeberet, Annibalem concitatorem belli dederet. Eumeni regi donatae sunt a senatu omnes Asiae ciuitates quas Antiochus bello perdiderat, et Rhodiis, qui auxilium Romanis contra regem Antiochum tulerant, multae urbes concesserunt. Scipio Romam rediit, ingenti gloria triumphauit. Nomen et ipse, ad imitationem fratris, Asiagenis accepit, quia Asiam uicerat, sicuti frater ipsius propter Africam domitam Africanus appellabatur. Lucius Bebius in Hispaniam proficiscens a Liguribus circumuentus cum uniuerso exercitu occisus est, unde adeo ne nuntium quidem superfuisse constat, ut internitionem ipsam Romae Massilienses nuntiare curauerint. Marcius consul aduersus Ligures profectus superatusque quattuor milia militum amisit.5
Spurio Postumio Albino Marco Philippo consulibus M. Fuluius de Aetolis triumphauit. Annibal, qui, uicto Antiocho, ne Romanis traderetur, ad Prusiam Bithyniae regem fugerat, repetitus etiam ab eo est per Titum Quintium Flamminium. Et cum tradendus Romanis esset, uenenum bibit et apud Libyssam in finibus Nicomedensium sepultus est. Eodem anno Scipio Africanus ab ingrata sibi Vrbe diu exulans apud Amiternum morbo periit. Tunc Vulcani insula, quae ante non fuerat, repente mari est edita. His quoque diebus actum est quod de Heliodoro Machabaeorum narrat historia.