6
Philippo rege Macedoniae mortuo, qui et aduersus Romanos bellum gesserat et postea Romanis contra Antiochum auxilium tulerat, filius eius Perseus in Macedonia rebellauit ingentibus copiis ad bellum paratis. Nam adiutores habebat Cotum Thraciae regem et regem Illirici Gentium nomine. Romanis autem in auxilium erant Eumenes Asiae rex, Ariaratus Cappadociae, Antiochus Syriae, Ptolomeus Aegypti, Masinissa Numidiae. Prusias autem Bithyniae, quamquam sororem Persei uxorem haberet, utrisque se equum praebuit. Dux Romanorum Publius Licinius consul contra eum missus est et a rege graui proelio uictus. Neque tamen Romani, quamquam superati, regi petenti pacem praestare uoluerunt nisi his conditionibus: ut se et suos senatui et populo Romano dederet. Mox missus contra eum Lucius Aemilius Paulus consul et in Illiricum Gaionicius praetor contra Gentium. Sed Gentius facile uno proelio uictus mox se dedidit. Mater eius et uxor et duo filii, frater quoque simul in potestatem Romanorum uenerunt. Bello intra xxx dies perfecto, ante cognitum est Gentium uictum, quam coeptum bellum nuntiaretur.7
Cum Perseo autem Aemilius Paulus consul iii nonas Sept. dimicauit uicitque eum uiginti milibus peditum eius occisis. Equitatus cum rege interfugit. Romanorum centum milites amiserat. Romanis se dederunt. Ipse rex cum desereretur ab amicis, uenit in Pauli potestatem. Sed honorem ei Aemilius Paulus consul non quasi uicto habuit; nam et uolentem ad pedes sibi cadere non permisit et iuxta se in sella collocauit. Macedoniis et Illiriis hae leges a Romanis datae: ut liberi essent et dimidium eorum tributorum praestarent quae regibus praestitissent, ut appareret populum Romanum pro aequitate magis quam auaritia dimicare. Itaque in conuentu infinitorum populorum Paulus hoc pronuntiauit et legationes multarum gentium, qui ad eum uenerant, magnificentissimo conuiuio pauit, dicens eiusdem homines esse debere et bello uincere et in conuiuii apparatu elegantes esse.8
Mox septuaginta ciuitates Epyri, quae rebellabant, cepit, praedam militibus distribuit. Romam ingenti pompa rediit in naue Persei, quae inusitatae magnitudinis fuisse traditur, adeo ut sedecim ordines dicatur habuisse remorum. Triumphauit autem magnificentissime in curru aureo cum duobus filiis utroque latere adstantibus. Ducti sunt ante currum duo regis filii et ipse Perseus xlv annos natus. Post eum etiam Anicus de Illiriis triumphauit. Gentius cum fratre et filiis ante currum ductus est. Ad hoc spectaculum reges multarum gentium Romam uenerunt, inter alios etiam Attalus atque Eumenes Asiae reges et Prusias Bithyniae. Magno honore excepti sunt et permittente senatu dona quae adtulerunt in Capitolio posuerunt. Prusias etiam filium suum Nicomedem senatui commendauit.Anno ab Vrbe condita sexcentesimo Lucio Licinio Lucullo Postumio Altino consulibus, cum omnes Romanos ingens Celtiberorum metus inuasisset et ex omnibus non esset qui ire in Hispaniam uel miles uel legatus auderet, Publius Scipio, qui post Africanus erit, ultro se militaturum in Hispaniam optulit, cum tamen in Macedoniam sorte iam deputatus esset. Itaque profectus in Hispaniam magnas strages gentium dedit, saepius etiam militis quam ducis usus officio; nam et barbarum prouocantem singulariter congressus occidit. Sergius autem Galba praetor a Lusitanis magno proelio uictus est uniuersoque exercitu amisso ipse cum paucis uix elapsus euasit.
9
Insequenti anno Lucius Mummius in Lusitania bene pugnauit. Marcellus postea consul res ibidem prospere gessit.10
Tertium deinde bellum contra Carthaginem suscipitur sexcentesimo et altero anno ab Vrbe condita, Lucio Mallio Censurino et Marco Mallio consulibus, anno quinquagesimo primo postquam secundum Punicum transactum est. Hii profecti Carthaginem. Carthaginiensibus euocatis iussisque ut arma et naues traderent, tanta uis armorum repente tradita est, ut facile ex ea tota Africa potuisset armari. Qui postquam arma Romanis tradiderunt, relicta urbe recedere procul a mari decem milia passuum iussi sunt. Carthaginienses dolorem ad desperationem contulerunt aut defensuri ciuitatem aut cum ipsa per ipsam sepeliendi, moxque sibi duos Hasdrubales duces creauerunt, armaque facere aggressi, postquam aes ferrumque defecit, aurea argenteaque fecere. Consules cum aliquantam muri partem machinis diruissent, a Carthaginiensibus uicti sunt atque repulsi, quos fugientes Scipio tunc tribunus militum repulso intra muros hoste defendit. Famea dux alius equitatui Carthaginiensium praeerat. Igitur Scipio tunc, Scipionis Africani nepos, tribunus, ut dictum est, militum ibi militabat. Huius apud omnes ingens metus et reuerentia erat; nam et paratissimus ad dimicandum et consultissimus habebatur. Itaque per eum multa a consulibus gesta sunt, neque quicquam magis uel Hasdrubal uel Famea uitabant, quam contra eam Romanorum partem committere ubi Scipio dimicarat.