2
Eodem anno apud Atrebatas uera lana de nubibus pluuiae mixta defluxit. Constantinopolim grande mirae magnitudinis decidens nonnullos hominum extinxit. His diebus Procopius apud Constantinopolim tyrannidem inuadens apud Frigiam Salutarem extinctus est plurimique eius partis caesi atque proscripti sunt. Circa haec tempora terraemotu per totum orbem facto ita mare litus egressum est ut Siciliae multarumque insularum urbes concussae et subrutae innumerabiles populos ruinis oppresserint.3
Valens interea ab Eodoxio Arrianae hereseos episcopo baptizatus in saeuissimam heresim dilapsus est conatusque catholicos persequi fratris auctoritate conpressus est. Ea tempestate Athanaricus rex Gothorum Christianos in gente sua crudelissime persecutus ad coronam martyrii sublimauit.4
Valentinianus Saxones, gentem in Oceani litoribus et paludibus inuiis sitam, uirtute atque agilitate terribilem, Romanis finibus eruptionem meditantem, in Francorum finibus oppressit. Burgundionum quoque plus quam octoginta milia armatorum ripae Reni fluminis insederunt, qui tamen non multo post tempore Christiani effecti sunt. Valentinus inter haec in Brittania, antequam tyrannidem inuaderet, oppressus est.5
Valentinianus uero anno imperii sui undecimo, cum Sarmatae sese per Pannonias diffudissent easque uastarent, bellum in eos parans, dum apud Brigitionem oppidum Quadorum legationi responderet, anno aeui quinto et quinquagesimo subita effusione sanguinis, quae Grece apoplexis uocatur, uoce amissa sensu integer expirauit. Quod quidem intemperantia cibi ac securitate, qua artus diffuderat, accedisse plures retulere.6
Fuit autem imperator egregius, uultu decens, sollers ingenio, animo grauis, moribus Aureliano similis, sermone cultissimus, quamquam esset ad loquendum parcus, seuerus, uehemens, infestus uitiis maximeque auaritiae. Seueritatem tamen eius nimiam et parcitatem quidam crudelitatem et auaritiam interpretabantur; acer in his quae memoratus sum Adrianoque proximus, pingere uenustissime, meminisse, noua arma meditari, fingere cera seu limo simulacra, prudenter uti locis, temporibus, sermone; atque, ut breuiter concludam, si ei foedis hominibus, quibus sese quasi fidissimis prudentissimisque dederat, carere aut probatis uti licuisset, perfectus haut dubie princeps enituisset.7
Anno ab Vrbe condita millesimo centesimo uicesimo octauo Valens tricesimus nonus imperium Orientis quattuor annis Valentiniano mortuo tenuit, Gratiano Valentiniani filio in Occidentali parte regnante, qui sibi Valentinianum fratrem paruulum admodum socium creauit imperii. Hic enim Valentinianus de Iustina secunda Valentiniani uxore natus erat; nam Valentinianus senior dudum laudante uxore sua pulchritudinem Iustinae sibi eam sociauit in matrimonio legesque propter illam concessit, ut omnes, qui uoluissent, inpune bina matrimonia susciperent; nam ideo populosas fore gentes, quia hoc apud eas sollemne est. Accepta ergo, ut diximus, Valentinianus Iustina edidit ex ipsa quattuor filios, Valentinianum, quem sibi, ut praemisimus, Gratianus sociauit in regno, et Gratam Iustamque et Gallam.8
Valens igitur impietatem, quam dudum meditatus fuerat, operibus explens, lege data ut monachi militarent, nolentes per tribunos et milites fustibus iussit interfici; quorum innumera multitudo per uastas tunc Aegypti solitudines effusa praecipueque apud Nitriam martyrii consecuta est palmam. Ac per singulas ubique prouincias aduersus catholicas ecclesias et rectae fidei populos diuersa sunt inlata incommoda.9
Interea in Africae partibus Firmus sese excitatis Maurorum gentibus regem constituens, Africam Mauritaniamque uastauit. Contra quem Theodosius, Theodosii qui post imperio praefuit pater, a Valentiniano missus effusas Maurorum gentes multis proeliis fregit, ipsum Firmum afflictum et oppressum ad mortem coegit; qui postquam experientissima prouidentia Africam composuisset, stimulante inuidia iussus a Valente interfici, apud Carthaginem baptizari in remissionem peccatorum praeoptauit ac demum gloriosa morte occumbens percussori iugulum ultro praebuit.10
Ea tempestate gens Hunnorum, diu inaccessis seclausa montibus, repentina rabie percita exarsit in Gothos eosque conturbatos ab antiquis sedibus expulit. Gothi transito Danubio fugientes a Valente sine ulla foederis pactione suscepti sunt. Deinde propter intolerabilem auaritiam Maximi ducis fame conpulsi in arma surgentes, uicto Valentis exercitu, sese per Trachias infudere, omnia caedibus incendiisque uastantes. Quibus cognitis Valens Antiochia egressus, cum aduersus Gothos exercitum aptaret, sera peccati paenitentia stimulatus episcopos ceterosque sanctos reuocare de exiliis imperauit.