Primo ergo ostendo propositum geometricae a parte efficientis. Omne enim efficiens agit per suam virtutem quam facit in materiam subiectam, ut lux solis facit suam virtutem in aere, quae est lumen diffusum per totum mundum a luce solari. Et haec virtus vocatur similitudo, et imago et species et multis nominibus, et hanc facit tam substantia quam accidens; et tam spirituals quam corporalis. Et substantia plus quam accidens, et spiritualis plus quam corporalis. Et haec species facit omnem operationem huius mundi; nam operatur in sensum, in intellectum, et in totam mundi materiam per rerum generationem, quia unum et idem fit ab agente naturali in quodcunque operetur, quia non habet deliberationem; et ideo quicquid ei occurrat facit idem. Sed si in sensum et intellectum agat, fit species, ut omnes sciunt. Ergo in contrarium, et in materiam fit species. Et in his quae habent rationem et intellectum, licet multa faciant secundum deliberationem et electionem voluntatis, tamen haec operatio, quae est generatio speciei, est naturalis in eis sicut in aliis. Unde substantia animae multiplicat suam virtutem in corpore et extra corpus, et quodlibet corpus extra se facit suam virtutem, et angeli movent mundum per huiusmodi virtutes. Sed Deus facit virtutes de nihilo, quas multiplicat in rebus; agentia creata non sic, sed alio modo de quo non est ad praesens curandum. Huiusmodi ergo virtutes agentium in hoc mundo faciunt omnem operationem. Sed duo sunt modo attendenda circa ista: unum est ipsa multiplicatio speciei et virtutis a loco suae generationis: et aliud est operatio varia in hoc mundo propter rerum generationem et corruptionem. Secundum sciri non potest sine primo. Et ideo oportet primo ipsam multiplicationem describi.
Итак, во-первых, я доказываю искомое в отношении геометрии
Capitulum II. In quo canones multiplicationis virtutum agentium secundum lineas et angulos explicatur.
Глава II. В которой разъясняются правила распространения сил действующего сообразно линиям и углам.
Omnis autem multiplicatio vel est secundum lineas, vel angulos, vel figuras. Dum vero species in medio raritatis unius incedit, ut in toto coelo, et in toto igne, et in toto aere, vel in tota aqua, semper tenet vias rectas, quia Aristoteles dicit quinto