Всякое распространение осуществляется или сообразно линиям, или сообразно углам, или сообразно фигурам. До тех пор пока
Sed cum corpus secundum est alterius raritatis et densitatis, ita ut non sit omnino densum, sed permutat aliquo modo transitum speciei, sicut aqua, quae est quodam modo rara, et quodam modo densa, et crystallus similiter et vitrum, et huiusmodi per quorum media possumus videre, tunc species aut venit perpendiculariter super corpus secundum, et adhuc incedit per lineam rectam sicut prius; aut si non cadat perpendiculariter, tunc de necessitate mutat incessum rectum, et facit angulum in introitu corporis secundi. Et cuius declinatio ad incessu recto vocatur fractio radii et speciei. Et haec causa est, quia perpendicularis fortior est et brevior, et ideo natura operatur meliori modo super eam, sicut docent geometricae demonstrationes, de quibus postea fiet mentio magis suo loco.
Но когда второе тело [встречающееся на пути
Sed haec fractio est duplex, quoniam si corpus secundum est densius, prout accidit descendendo a coelo in haec inferiora, tunc omnes virtutes stellarum quae non cadunt perpendiculariter super globum elementorum, franguntur inter incessum rectum et perpendicularem ducendam a loco fractionis. Et si corpus secundum est subtilius sicut est ascendendo ab aqua superius, tunc inter fractionem et perpendicularem ducendam a loco fractionis cadit incessus rectus. […]
Но это преломление бывает двояким, поскольку если второе тело более плотно, например, в случае схождения [
Quod autem haec sint vera auctores docent, et omnes periti sciunt, atque instrumenta possunt ad haec fieri, ut sensibiliter huiusmodi incessus videamus; sed usquequo habeamus instrumenta, possumus per effectum naturalem hoc probare sine contradictione, ut docet haec figura.
А то, что это истинно, учат авторитеты и знают опытные люди, а кроме того, могут быть изготовлены инструменты с тем, чтобы мы с помощью чувств узрели таковые направления [распространения