M(agnificus) miles dominus Iacobus de Bovarellis, potestas et ducalis in Ianua vicegubernator m(agnificum)que consilium dominorum antianorum in pleno numero congregatum, intellecta dicta supplicatione et contentis in ea, ex adversoque audito Theodoro de[590]
Nigro quondam Ieronimi et quicquid tam oretenus, quam in scriptis dicens aut contradicens voluit et mani(fest)e dicente ipsos magnificum dominum vicegubernatorem magnificumque consilium dominorum antianorum non posse se impedire de dicta causa eo, quod non erat causa de preda facta in mari. Demum re ipsa inter se se diligenter examinata atque discussa, statuerunt ac decreverunt dandum esse et dari debent[591] magistratum pub(licum), qui cognoscat de iuribus et exceptionibus quibuscumque partium et demum dictam controversiam terminare atque decidat et exequatur procedendo summarie et expedite sine strepitu et figure iuditii.+die ХVПІІ novembris 1470.
M(agnificus) miles dominus Iacobus de Bovarellis, potestas et ducalis in Ianua vicegubernator, et magnificum consilium dominorum antianorum in sufficienti et legitimo numero congregatum[592]
, volentes procedere ad dationem magistratus super contentis in supplicatione suprascripta et iuxta deliberationem per eis, ut supra sertum factam elegerunt ac constituerunt magistratum et pro magistratu partium predictarum spectabilem dominum vicem gubernatorum et spectabilem dominum Franciscum Marchesium iuri u(triusque) doctorem[593] assumptum confidentem inter ipsas partes una cum d(ominis) sindicatoribus comunis Ianue, qui visa supplicatione predicta et responsione ac exceptionibus partis adverse et utriusque iuribus intellectis ministrent iustitiam summariam et expeditam, revertis cavallationibus et frustrationibus quibuscumque de et super contentis in supplicatione predicta, et quicquid ab eis iudicatum fuerit exequantur.ASG, AS, 3051, Div. Filze, 31 N/n <1470>
— t-I(hesus).
Coram vobis, magnificis doninis vicegubernatori et antianis inclite civitatis Ianue se présentât Theodorus de Nigro causa et occaxione cuiusdam suplicationis producte contra se in effectu per Bartholomeum de Opiciis asserto procuratorio nomine Issabele uxoris sue. Et respondendo dicit, quod asserta suplicatio est reicienda ordinata per preturam et in pernitiem ipsius Theodori et ad finem, ut dominationes vestre, que reg(ula)riter non possunt se intromittere de causis agendis vel agitatis coram magistratibus ordinariis Ianue per indirectum se intromittant.
Nam, ut est notorium in civitate Ianue, dominus Ieronimus eius pater, baro imperatoris Trapesunde et inter suos primates commoratus, longissimo tempore stetit in ea regione subditus et baro imperialis maiestatis obediebat et militabat pro votis illius imperatoris. Et quicquid gesit vel fecit eo tempore, fecit et gesit mandato domini sui non ex suo proposito, sed sic iubente, qui poterat. Verum, num potest dici fecisse, qui iussu domini sui, tamquam nudus minister et executor sic fecerit, nec eo tempore exercebat hec inclita civitas aliquod imperium in ipsum dominum Hieronimum, quia licet esset originarius civis Ianue, destinatione tamen sortitus fuit, usquam ad ultimum vite domicilium in Trapesonda et regula loquitur contra eos in quos plenum habet imperium hec inclita civitas, sic cum non posset vivus convenire, non debet eo mortuo eius hereditas vexari, iuncto maxime, quod iam transacti sunt anni triginta sex in circa, et tam Mervaldus Spinula, quam alii Ianuenses, qui dicuntur habuisse merces super dicta navi et al[ii]s consociis et semper habitaverunt in Caffa, ubi dominus Hieronimus habuit bona et procuratores et nusquam eum molestaverunt, ut pote qui nullum ius potuerunt pretendere contra ipsum dominum Hieronimum. Nam, ut afirmatur ipsi Theodoro navis, de qua in asserta suplicatione, super qua dicitur, fuisset dictum, condam Antonium et erat patronizata per subdictum imperatoris et predam commiserat in caravanas amicorum dicti imperatoris, que proficiscebantur Trapesundam mercandi gratia. Et sicut cedebat dampno huiusmodi preda dicto imperatori, quia obviabant lucris et utilitatibus regionis sue, ita cedebat dedecori, nec videretur receptare et manu teneret predones et mercatores depredactos et iuste potuisset facere prefactus dominus imperator contra turbantes pacem et mercaturas sue regionis, aut saltem nichil est, quod possit imputari dicto domino Hieronimo, qui si quid fecit, yd iussu domini sui peregit. Et im omnem eventum excusaretur, nec potest sibi imputari mors dicti Antonii, vel quod male se habuerit cum ianuensibus, imo fuit semper eorum protector, ubi potuit.