Prima autem eorum professio, quodque eis a domino patriarcha et aliis episcopis in remissionem peccatorum injunctum est, ut vias et itinera, maxime ad salutem peregrinorum, contra latronum et incursantium insidias, pro viribus conservarent”. Haec de Militum Templi origine, quibus primus Magister praefectus est praedictus Hugo de Paganis, quern idem Guillelmus Tyrensis magistrum militiae Templi primum vo cat in libri decimi tertii capite vigesimo sexto. “Hugoni sanctae militiae Priori” inscripta est Guigonis Carthusiae praepositi epistola secunda. Iste est Hugo, cui Bernardus sequentem librum nuncupavit, distinguendus utique ab altero Hugone, qui ex comite Campaniae miles Templi factus est, testante Bernardi epistola trigesima prima ipsi directa. Porro Hugoni de Paganis primo militiae Magistro successit “miles eximius et in armis strenuus, nobilis carne et moribus, dominus Robertus, cognomine Burgundio, natione Aquitanicus”, et quidem sub annum 1136, ut colligitur ex Guillelmo Tyrensi in libri decimi quinti capite sexto, qui item de eodem agit initio libri decimi septimi. Roberto suffectus videtur Ebrardus, cui Petrus Venerabilis scribit epistolam, quae est libri sexti epistola vigesima sexta.
3. Quo anno scriptus sit iste liber, non facile dixerim. Id factum constat Ordine jam plurimum aucto, et militum numero multiplicato. Bernardi verba hoc probant n. 10: “Haec Jerosolymis actitantur, et orbis excitatur. Audiunt insulae, et attendunt populi de longe, et ebulliunt ab Oriente et Occidente. Quodque cernitur jucundius, et agitur commodius, paucos admodum in tanta multitudine hominum illo confluere videas, nisi utique sceleratos,” etc. Atqui ante consilium Trecense, id est ante annum 1127, novem tantum erant ejus instituti Milites, ut ex Guillelmo mox videbimus. Vix ergo ante annum 1132, hie liber compositus dici potest, sed tamen ante annum 1136, quo fere anno Robertus magister Hugoni successit.
4. Templariorum Regulam ex codice Victorino typis mandavit Miraeus, eamque Chronico Cisterciensi inseruit, “utpote a sancto Bernardo”, inquit, “abbate Clarae-Vallensi, ut ex prologo patet, dictatam”. Regula haec totidem capitulis, quot Regula sancti Benedicti, ex qua magna ex parte de verbo sumpta est, constat, id est capitulis septuaginta duobus. Sic vero inscribitur ante prologum: Regula pauperum commilitonum Christi Templique Salomonici”. Manricus ad annum 1128, cap. 2, hanc Regulam Bernardo auctori cum Miraeo tribuit, ad idque probandum duo loca adduxit ex prologo. Primus locus sic habet: “Sane autem prorsus licet nostri dictaminis auctoritatem permaximus numerus religiosorum Patrum, qui in illo concilio divina admonitione convenerunt, commendat; non debemus silenter transire, quibus videntibus et veras sententias proferentibus, ego Joannes Michaelensis praesentis paginae, jussu concilii ac venerabilis abbatis Clarae-Vallensis, cui creditum ac debitum hoc erat, humilis scriba esse divina gratia merui”. Verum haec verba non significant ullam Regulam a Bernardo pro Templariis fuisse compositam: sed eum in Joannem Michaelensem rejecisse impositum sibi scribae officium. Neque quidquam amplius conficitur ex sequentibus verbis, quae post enumerationem Patrum Trecensis concilii hoc modo referuntur: “Ipse vero magister militiae, Hugo nomine, revera non defuit, et quosdam de fratribus suis secum habuit, verbi gratia F. Godefridum F. Rovallum, F. Gaufridum Bisol, F. Paganum de Monte-Desiderii, Archembaudum de Sancto-Aniano. Iste vero magister Hugo cum istis discipulis modum et observantiam exiguae inchoationis sui militaris Ordinis, qui ab illo qui dicit, Ego principium qui et loquor vobis, sumpsit exordium, juxta memoriae suae notitiam supra nominatis Patribus intimavit. Placuit itaque concilio, ut consilium ibi lima et consideratione divinarum Scripturarum diligenter examinatum, tamen cum providentia Papae Romanorum ac Patriarchae Jerosolymitarum, necnon etiam assensu capituli pauperum commilitonum templi quod est in Jerusalem, scripto commendaretur, et inenodabiliter servaretur”. Quibus verbis in tantum a Patribus sancitum fuisse intelligimus, ut Militibus Regula ex eorum consensu, consultis Romano Pontifice et Patriarcha Jerosolymitano, praescriberetur: sed Bernardus ejus auctor nequaquam asseritur. Quinimo Albericus Ordinis Cisterciensis eisdem