Anno Domini 1569, die Januarii 9, cum Lithuani copias militum non valde magnas conscripsissent, quarum Dux et Imperator erat quidam Polubiensius strenuus vir: coeperunt inopinato urbem et arcem vulgo Izborg dictam, quae sane natura loci est satis fortis. Haec urbs jampridem parebat Moscovitis: at quia non erat bene nec milite nec annona haec arx munita, iterum recepta est a Mosco, et a nostris amissa. Magnus itaque Dux, cum videret se amisisse tam munitam arcem, statim furore et rabie quadam plenus, jubet ut omnes Lithuani, Rutheni, ac Poloni, qui erant in vinculis, crudeliter mactentur. Verum quorundam consilio, qui certas causas ei proferebant, ne id scelus committeret, factum ut hic ejus furor interciderit, nec quod impie cogitaverit, perfecit. Atque licet tunc eis pepercerit, tamen postea pmnes internecioni dedit, ut suo loco explicabimus. Quamobrem illi captivi, qui in ergastulis in urbe Moscovia asservabantur, ad lanienam et macellum ab eo constitutum: nihilominus tamen, quo suum sanguinolentum animum pasceret, sic ipsi placuit, ut ejus satellites passim captivos per arces in vinculis dispositos, adducerent, maxime vero eos, qui erant in carceribus, Pereslavia, Rostovia, Uchlicia, Costroma: isti autem omnes erant Poloni, Lithuani et Rutheni, una cum uxoribus et liberis, quos ad unum crudeliter perdidit, aquisque obrui jussit. Sic itaque hoc diro mandato instructi satellites magni Ducis, ad illas arces venerunt, hacque insidiosa oratione erga illos miseros vinctos usi sunt: Nunc magno beneficio magnus Dux et Imperator vos afficere cupit, et etiam Regi Poloniae hunc favorem declarabit quod vos liberos dimittet in Lithuaniam. Id circo vos deducemus ad consiliarios Principis, interea uxores et liberi vestri usque ad triduum hic vos expectabunt. Atque cum a conspectu carissimarum uxorum et liberorum abduxissent illos procul, tunc vinctos manibus pedibusque projiciebant in rapidissimum fluvium Wolga appellatum. Verum exacto triduo, quidam Moscovita misertus vicem istarum mulierum frustra maritos expectantium, inquit: О miserae animae, et infelices mulieres, vos eadem sors manet, quam jam passi sunt mariti vestri, qui sunt projecti in Volgam fluvium. At cum affaretur istas mulieres homo ille, satellites interveniunt, quorum manus de caede maritorum erant adhuc cruentatae et spirantes necem, venerunt in carcerem, unde abducunt gregem illum mulierum captivarum cum liberis ad submergendum aquis. Tum illae calamitosae feminae et infortunatissimae, sibi proponentes представление. Тут он напускает на него несколько диких молосских и британских собак. Собаки, полагая, что одетый в медвежью шкуру и есть медведь, раздирают его зубами и когтями и жестоко терзают (им позволяют разорвать его на части); так, в нечеловеческих мучениях он кончает жизнь.
О ТЯЖКОМ ПРЕСТУПЛЕНИИ И ВЕЛИЧАЙШЕЙ ЖЕСТОКОСТИ, которую совершил этот верховный князь над пленными литвинами, русскими и поляками