Hoc genus hominum, Moscovitae, est adeo barbarum et perfidum, ut nihil synceri sit apud eos, nec se unquam vero ac naturali amore prosequuntur, alter alterum impudentissime et confidentissime, sic sunt perfrictae frontis, criminis alicujus insimulare non veretur, sive palam sive clam: aut aperte, aut per insidias invicem perniciem sibi machinantur: mutuisque convitiis lacessere se soliti sunt. Familiare est apud eos, patrem filio insultare, et filium in patrem irruere, ac fratrem perfide deferre, sic ut nulla apud eos fides, et sanguinis reverentia sit, etiam in conspectu magni Ducis se proscindunt contumeliose. Itaque accidit semel ante Principem, anno 1570 quosdam duos fratres germanos et nobiles istius rei luculentum documentum edidisse, horum unus vocabatur Mikieta Obolinski, qui malo genio preditus, familiae gentisque nomen patrium suum commutaverat: idque audiente ipso Duce, excogitaverat aliud cognomen, nempe Powrozowski, ac si diceres funigerum aut furciferum, et patibulo dignum hominem. Alter autem suae nobilitatis haud immemor, gentileque nomen retinens, eum fratrem alloqueretur, compellare coepit nomine gentili Obolinski, qui velut furens et atroci injuria a fratre affectus, magnum Ducem adit, et ad cum sic fratrem defert. Princeps serenissime, peto abs te, ut jus mihi administres de fratre, qui infami nomine me contaminavit. Vocor Powrozowski, et me contemptim appellavit Obolinski. Idcirco supplex te oro, ut meritas ille luat poenas; non enim levem ab eo mihi factam injuriam censeo. Tum magnus Dux evocat consiliarios, quasi de re maximi ponderis consultandum fuisset, inquiens: Necesse est, ut vos hanc contentionem et gravem controversiam inter istos duos fratres exortam adhibito summo judicio, et magna cum aequitate dijudicetis. Fratres itaque ille, qui ita turpiter abnegaverat suam nobilitatem, accessit ipsos consiliarios, ut rem totam enarret, et sibi jus reddi postulet adversus fratrem: atque cum jam venisset frater alter, qui merito suam nobilitatem intuebatur, en in caput illius involat, iste perfidus, et objicit urso, qui eum unguibus dilaniare incipit, crudeliterque dilacerat. Et cum immanis iste frater videret quodammodo feram bestiam lassari, ense ferit alterum fratrem in pede, et statim magna vis sanguinis profluxit, quo ille inunxit os ursi, qui cum primum lambendo cruorem humanum iterum degustavit: et sic animatus ursus secundo apprehendit illum miserum nobilem, et horribiliter deformem reddidit. Quare jam iste impius frater, videns sibi pro injuria scilicet esse satisfactum, voluit feram abstrahere et arcere, ne amplius saeviret, neve fratrem mactaret: at ursus ita aestuabat et ad mactandum accensus erat, ut nec ab illo, neque a multis aliis posset difficulter ab illo dilaniando abstrahi, tandem ex faucibus ursi, et carnificina illa ereptus est ille nobilis.
КАКОЙ ВЗАИМНОЙ ЛЮБОВЬЮ ОДАРЯЮТ ОБЫЧНО друг друга московиты