Читаем Описание Московии полностью

Simile quoddam facinus huic accidit, cum magnus Dux Novogrodiam depopularetur, ferro, inquam, et igne omnia perderet, ut supra dictum est, ducti sunt captivi aliquot nobiles in Moscoviam urbem, inter etiam illos fuit quidam cum uxore et liberis, quem nobilis commendavit cuidam aulico regio amico suo. Iste cum detineretur captivus diu ab isto aulico, semel conqueri coepit, idque gravissime de inaudita illa tyrannide, qua usus est magnus Dux in Novogrodiensibus internecioni dandis: deque injuriis, quibus ille et tota nobilitas affecta fuerat: et plane jugum istius tyranni esse intolerabile hisce verbis: Deus qui solus justus est, haud dubie suo tempore vindictam sumet de illo sanguine innocentum tam inhumaniter et crudeliter sparso, in ipsum Ducem et totam ejus posteritatem: dignis pro meritis poenis ipsum castigabit. Deinde paucis post diebus, cum in animo suo volueret, se nimis temere ista effutivisse: et hunc nobilem, apud quem erat in captivitate haec delaturum ad Principem. Itaque fraudulenter excogitare coepit, nihil esse melius, quam si potius in hospitem suum hoc crimen transferret. Scribit supplicem libellum ad Principem, in quo indicabat magno Duci, hunc aulicum Principis haec verba in dedecus ipsius protulisse: tradidit eundem libellum deferendum aulico, qui inscius erat omnium, quae scripta fuerant. Magnus Dux quamprimum perlegit supplicem libellum, jubet ad se accersi illum Novogrodiensem nobilem, qui erat captivus apud hunc aulicum. Iste oblatus Principi, ferrea fronte praeditus, statim confert crimen, quo erat reus in ipsum aulicum impudentissime, et ita se rem habere asserit, inquiens: Serenissime Domine et magne Dux, tu nos subditos et servos fideles affligis, miris modis interfici, membratimque dissecari jubes: facultates et fortunas nostras nobis rapis, proditores nos appellas, rebelles et perjuros, et alia horrenda nobis objiciuntur, et ob oculos ponuntur, quae omnia immerito patimur, nec istorum rei sumus. At si scires, quo odio vel plusquam Vatiniano, te prosequantur tui domestici, et quanta sit perfidia illorum, quibus plurimum fidis erga te, quos quotidie maximis accumulas beneficiis: profecto egregie eos exciperes, ex quorum numero est iste aulicus tuus, cujus carceri me tradidisti. Nam heri vesperi, me praesente et audiente, jactabundus haec verba pronunciabat: О utinam Deus citissime innocentes vindicet a crudelitate istius tyranni magni Ducis; nam ille diris tormentis suos afficit, mactat et trucidat insontes, eorum bona et opes sibi ascribit, contra omnem aequitatem. De quibus rebus et iniquitatibus Deus brevi sumet supplicium, istum Principem et tyrannum conteret et evertet cum tota ejus familia, nec patietur ejus successorem regnare. Tum magnus Dux irrumpit in iram, et sic infit ad hunc miserum aulicum injuste ab isto captivo accusatum: о perfide, percipisne ea, quae iste contra te profert? nec data illi potestate respondendi et diluendi falsam criminationem, variis quaestionum generibus torquetur: qui cum nihil fateretur, et confictum crimen diceret, jussit hominem membratim

Перейти на страницу:

Похожие книги