Читаем Описание Московии полностью

Anno Domini 1570 cum ex Moscovia internuncii Regis Poloniae, Proceres Poloni et Lithuani discessissent die Eliae Prophetae, qui dies festus apud Ruthenos est celeberrimus, et Magnus Dux accumberet mensae, et ei apponerentur secunda fercula, velut quodam oestro correptus, surgit, a mensa, et sic alloquitur sibi astantes satellites, sequimini me, quod faciunt ipsi, et mille quingenti catapultarii equites: ille vero Princeps pernicissimo cursu pergit ad arcem, ibique omnes ordine se collocant ante Palatium Ducis, tum etiam in hac arce cum habitaret vir summus et ex proceribus non postremus, Petrus Serebrinus, et rei bellicae peritissimus, jubet magnus Dux ipsius domum more hostili impeti et invadi ab istis militibus, ipsum autem capite diminui et truncari: dicto Principis parentes irruunt in domum illam, statim capiunt et miserum illum Serebrinum extrahunt ex aedibus, ac offerunt magno Duci, qui sine alia inquisitione, ne facta ullius facinoris admissi ab eo mentione, confestim ille satellitum praefectus Sevator, arrepta securi caput illi amputat. Ad extremum cum Magnus Dux, quicquid illi visum fuerat, rapuit et ex fortunis istius Petri Serebrini, reliquum permisit praedae militum: et ne quid superesset bonorum illius jussit reliquias flammis et igne perdi. Ubi istud perpetrasset, convertit se ad alium locum arcis: (est autem haec arx amplissima et valde spaciosa: ubi complures Magnates et Nobiles habent aedes suas) et jubet magnus Dux cuidam nomine Bulato Magistro equitum, ut cum non parva manu militum aedes adeat clarissimi ei magni nominis viri Miessojedi. Huic magno viro Princeps vix ante annum rapuerat uxorem elegantis formae feminam et ancillam, qua turpissime abusus, et illas ubi violasset fecerat suspendi ac strangulari in superiori limine januae aedium istius viri: ut supra diximus. Iste praefectus equitum, aggreditur illas aedes, et expugnat facillime, hunc Miessojedi in medium forum trahunt: et ipse praefectus caput illi acinace obtruncat: Qui cum jam kommisisset istud sceleratum homicidium ense et manibus cruore madentibus procedit ad magnum Ducem, et velut re maximi momenti praeclare gesta, ait: Serenissime Domine et magne Dux, iam summo cum honore perfeci quod tu mihi in mandatis dederas. Ibi Magnus Dux pro suo more, vociferari coepit suum Hoyda, Hoyda, cujus clamorem tota turba secuta est, eadem felici acclamatione utentes. Ex arce deinde magnus Dux deflexit ad carceres, и говорил, что обвинение выдумано, князь приказал рассечь этого человека и потом бросить в реку. Так этот знатный, характера, однако, низкого и прямо-таки скотского, ложно донес государю на невинного, лживым языком своим довел до смерти непорочного, а сам ценой гибели другого добился для себя жизни и свободы.

ДОСТОЙНОЕ СОЖАЛЕНИЯ И НЕЗАСЛУЖЕННОЕ УБИЕНИЕ как двух знатных московитов, так и остальных литовцев и поляков, которых незадолго перед тем великий князь пощадил

Перейти на страницу:

Похожие книги