Vere dignum est Tibi gratias agere, vere iustum est Te glorificare, Pater Sancte, quia unus es Deus vivus et verus, Qui es ante saecula et permanes in aeternum, inaccessibilem lucem inhabitans; sed et Qui unus bonus atque fons vitae cuncta fecisti, ut creaturas Tuas benedictionibus adimpleres multasque laetificares Tui luminis claritate.
Et ideo coram Te innumerae astant turbae angelorum, qui die ac nocte serviunt Tibi et, vultus Tui gloriam contemplantes, Te incessanter glorificant. Cum quibus et nos et, per nostram vocem, omnis quae sub caelo est creatura nomen Tuum in exsultatione confitemur, canentes:
Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria Tua. Hosanna in excelsis. Benedictus, Qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.
Confitemur Tibi, Pater Sancte, quia magnus es et omnia opera Tua in sapientia et caritate fecisti. Hominem ad Tuam imaginem condidisti, eique commisisti mundi curam universi, ut, Tibi soli Creatori serviens, creaturis omnibus imperaret.
Et cum amicitiam Tuam, non oboediens, amisisset, non eum dereliquisti in mortis imperio. Omnibus enim misericorditer subvenisti, ut Te quaerentes invenirent. Sed et foedera pluries hominibus obtulisti eosque per prophetas erudisti in exspectatione salutis. Et sic, Pater Sancte, mundum dilexisti, ut, completa plenitudine temporum, Unigenitum Tuum nobis mitteres Salvatorem. Qui, incarnatus de Spiritu Sancto et natus ex Maria Virgine, in nostra condicionis forma est conversatus per omnia absque peccato; salutem evangelizavit pauperibus, redemptionem captivis, maestis corde laetitiam.
Ut Tuam vero dispensationem impleret, in mortem tradidit Semet Ipsum ac, resurgens a mortuis, mortem destruxit vitamque renovavit.
Et, ut non amplius nobismet ipsis viveremus, sed Sibi Qui pro nobis mortuus est atque surrexit, a Te, Pater, misit Spiritum Sanctum primitias credentibus, Qui, opus Suum in mundo perficiens, omnem sanctificationem compleret.
Stabat Mater
Stabat Mater dolorosa
iuxta crucem lacrimosa,
dum pendebat Filius.
Cuius animam gementem,
contristatam et dolentem
pertransivit gladius.
O quam tristis et afflicta
fuit Illa benedicta
Mater Unigeniti.
Quae maerebat et dolebat
pia Mater, dum videbat
Nati poenas incliti.
Quis est homo, qui non fleret,
Matrem Christi si videret
in tanto supplicio?
Quis non posset contristari,
Matrem Christi contemplari
dolentem cum Filio?
Pro peccatis suae gentis
vidit Iesum in tormentis
in flagellis subditum.
Vidit Suum dulcem Natum
moriendo desolatum,
dum emisit spiritum.
Eia, Mater, fons amoris,
me sentire vim doloris
fac, ut Tecum lugeam.
Fac, ut ardeat cor meum
in amando Christum Deum,
ut sibi complaceam.
Sancta Mater, istud agas,
Crucifixi fige plagas
cordi meo valide.
Tui Nati vulnerati
tam dignati pro me pati,
poenas mecum divide.
Fac me Tecum pie flere,
Crucifixo condolere,
donec ego vixero.
Iuxta crucem Tecum stare
et me Tibi sociare
in planctu desidero.
Virgo virginum praeclara,
mihi iam non sis amara,
fac me Tecum plangere.
Fac, ut portem Christi mortem,
passionis fac consortem
et plagas recolere.
Fac me plagas vulnerari,
fac me cruce inebriari
et cruore Filii.
Flammis ne urar succensus,
per Te, Virgo, sim defensus
in die iudicii.
Christe, cum sit hinc exire,
da per Matrem me venire
ad palmam victoriae.
Quando corpus morietur,
fac, ut animae donetur
paradisi gloria. Amen. Alleluia.
Gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei Patris et communicatio Spiritus Sancti sit cum omnibus nobis. Amen.
ЛАТИНСКО-РУССКИЙ СЛОВАРЬ
A
a, ab
Abel, elis
abeo, ii, itum, ire
abscondo, condi, conditum 3
abundo 1
ac
accedo, cessi, cessum 3
accendo, cendi, censum 3
accidit 3
accido, di, — 3
accipio, cepi, ceptum 3
accuratus, a, um
acer, cris, cre
Achilles, is
acuo, ui, cutum 3
ad
adhibeo, bui, bitum 2
adhuc
aditus, us
adiuvo, iuvi, iutum 1
admirabilis, e
admiror 1
admonitus, us
adnuntio 1
adoro 1
adscribo, scripsi, scriptum 3
adulescens, entis
adulescentia, ae