Verbum igitur Dei, Deus, Filius Dei, Qui in principio erat apud Deum, per Quem facta sunt omnia, et sine Quo factum est nihil, propter liberandum ab aeterna morte hominem, factus est homo: ita Se ad susceptionem humilitatis nostrae sine diminutione Suae maiestatis inclinans, ut manens quod erat, assumensque quod non erat, veram servi formam et formae in qua Deo Patri est aequalis uniret, et tanto foedere utramque consereret, ut nec inferiorem consumeret glorificatio, nec superiorem minueret assumptio. Salva igitur proprietate utriusque substantiae, et in unam coeunte personam, suscipitur a maiestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas, et ad dependendum nostrae conditionis debitum, natura inviolabilis naturae est unita passibili, Deusque verus et homo verus, in unitatem Domini temperatur; ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem Dei hominumque mediator, et mori posset ex uno, et resurgere posset ex altero. Merito igitur virgineae integritati nihil corruptionis intulit partus salutis, quia custodia fuit pudoris editio veritatis. Talis igitur, dilectissimi, nativitas decuit Dei virtutem et Dei sapientiam, Christum, qua nobis et humanitate congrueret, et divinitate praecelleret. Nisi enim esset Deus verus, non afferret remedium; nisi esset homo verus, non praeberet exemplum. Ab exsultantibus ergo angelis, nascente Domino,
Cap. 3.
Agamus ergo, dilectissimi, gratias Deo Patri, per Filium Eius, in Spiritu Sancto, Qui propter multam misericordiam Suam, qua dilexit nos, misertus est nostri; et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos in Christo, ut essemus in Ipso nova creatura novumque figmentum. Deponamus ergo veterem hominem cum actibus suis, et adepti participationem generationis Christi, carnis renuntiemus operibus. Agnosce, o Christiane, dignitatem tuam, et divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire. Memento, Cuius capitis et Cuius corporis sis membrum. Reminiscere quia erutus de potestate tenebrarum translatus es in Dei lumen et regnum. Per baptismatis sacramentum Spiritus Sancti factus es templum; noli tantum habitatorem pravis de te actibus effugare, et diaboli te iterum subiicere servituti, quia pretium tuum sanguis est Christi, quia in veritate te iudicabit, Qui in misericordia te redemit, Qui cum Patre et Spiritu Sancto regnat in secula seculorum. Amen.
Admonitio spiritualis
Ab exterioribus pervenitur ad interiora, ab inferioribus ad superiora, a corporalibus ad spiritualia. Paulatim proficit homo et hoc per cottidiana exercitia. Et licet primo multa sint gravia, tamen in consuetudinem ducta, fiunt levia et sapida. Tria sunt omni religioso necessaria, sine quibus non potest diu stare in bona vita. Haec sunt oratio, lectio, operatio. In istis omni die se exercere debet et semper in aliquo horum occupari.
Oratio
Oratio illuminat, oratio purgat; oratio consolatur, oratio laetificat, oratio imperat favorem, oratio allevat laborem, oratio nutrit devotionem; oratio praebet fiduciam, oratio expellit pigritiam; oratio fugat daemonem, oratio vincit temptationem. Oratio semper est necessaria sicut et gratia, sine qua vivere spiritualiter non possumus. Melius est orare quam legere et in tempore suo utrumque est agendum.
Lectio
Lectio debet esse quasi oratio. Lectio ignorantiam nostram erudit, dubia solvit, errorem corrigit, bonos mores instruit; facit cognoscere vitia, hortatur ad virtutes, excitat ad fervorem, incutit timorem, colligit mentem, recreat fastidiosum animum. Et quia non potes continue orare vel legere, debes aliquid utile exterius operare. In qua operatione oratio sit prior et sit finis omnium.
Operatio
Operari manibus bonum est corpori, deservit spiritui, aedificatio est proximi et reparatio est sensus nostri. Et si interdum pigri sumus, tamen perseverantia vincimus. O quam devoti fuerunt sancti, qui sine intermissione orant; quam studiosi, qui numquam sacra lectione satiari potuerunt; quam ferventes, qui frangi laboribus non potuerunt. Qui propter Deum sibi aliquam violentiam facit, Deum sibi gratiam dat et cito in virum perfectum mutatur. Consuetudo mala per bonam consuetudinem vincitur, et bona consuetudo tandem in naturam vertitur, ut quid primo fuit difficile, postea leve ac facile sit.
Fragmenta Missae
Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Sursum corda.
Habemus ad Dominum.
Gratias agamus Domino Deo nostro.
Dignum et iustum est.