Читаем Учебник латинского языка для высших духовных учебных заведений полностью

12Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos. 13Quis est homo, qui vult vitam, cupit videre dies bonos? 14Prohibe linguam tuam a malo et labia tua, ne loquantur dolum. 15Deverte a malo et fac bonum; inquire pacem et persequere eam. 16Oculi Domini super iustos, et aures Eius in precem eorum. 17Facies Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. 18Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. 19Iuxta est Dominus his, qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. 20Multae tribulationes iustorum, et de omnibus his liberavit eos. 21Dominus custodit omnia ossa eorum; unum ex his non conteretur. 22Mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent. 23Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes, qui sperant in Eum.

Psalmus quinquagesimus

1In finem psalmus David, 2cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.

3Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam Tuam et secundum multitudinem miserationum Tuarum dele iniquitatem meam. 4Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me. 5Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. 6Tibi soli peccavi et malum coram Te feci, ut iustificeris in sermonibus Tuis et vincas, cum iudicaris. 7Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. 8Ecce enim veritatem dilexisti, incerta et occulta sapientiae Tuae manifestasti mihi. 9Asparges me hysopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. 10Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, exultabunt ossa humiliata. 11Averte faciem Tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. 12Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. 13Ne proicias me a facie Tua et Spiritum Sanctum Tuum ne auferas a me. 14Redde mihi laetitiam salutaris Tui et Spiritu principali confirma me. 15Docebo iniquos vias Tuas, et impii ad Te convertentur. 16Libera me de sanguinibus, Deus, Deus, salutis meae, exultabit lingua mea iustitiam Tuam. 17Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem Tuam. 18Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. 19Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernet. 20Benigne fac, Domine, in bona voluntate Tua Sion et aedificentur muri Hierusalem. 21Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta; tunc inponent super altare Tuum vitulos.

Psalmus nonagesimus

1Laus cantici David

Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur. 2Dicet Domino: “Susceptor meus es Tu et refugium meum, Deus meus, sperabo in Eum!” 3Quoniam Ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero; 4in scapulis Suis obumbrabit te et sub pinnis Eius sperabis; scuto circumdabit te veritas Eius. 5Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, 6a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. 7Cadent a latere Tuo mille et decem milia a dextris Tuis, ad Te autem non adpropinquabit. 8Verumtamen oculis Tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis. 9“Quoniam Tu, Domine, spes mea”; Altissimum posuisti refugium tuum. 10Non accedent ad te mala, et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo. 11Quoniam angelis Suis mandabit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. 12In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 13Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem. 14“Quoniam in Me speravit et liberabo eum; protegam eum, quia cognovit nomen Meum. 15Clamabit ad Me, et exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum et clarificabo eum; 16longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare Meum”.

Sanctus

Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria Tua. Hosanna in excelsis, benedictus, Qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

Sanctus, sanctus, sanctus Dominus exercituum, plena est omnis terra gloria Dei.

Dirigatur, Domine, oratio mea.

Inclina cor meum, Deus, in testimonia Tua. Ego dixi: Domine, miserere mei. Sana animam meam, quia peccavi Tibi.

Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad Te veniat.

Gratiam Tuam quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde: ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii Tui incarnationem cognovimus; per passionem Eius et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per Eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Divinum auxilium maneat semper nobiscum.

Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem Tuam. Deus, in adiutorium meum intende. Domine, ad adiuvandum me festina.

Mundi Redemptor, quaesumus Tu probra nostra diluas, nobisque largus commoda vitae perennis conferas. Praesta, Pater piissime, Patrique compar Unice, cum Spiritu Paracleto regnans per omne saeculum. Amen.

Перейти на страницу:

Похожие книги

Письмо на английском языке: примеры, как писать (личное, деловое, резюме, готовые письма как образец)
Письмо на английском языке: примеры, как писать (личное, деловое, резюме, готовые письма как образец)

Как писать письмо на английском языке? Пособие представляет собой собрание образцов писем на английском языке, затрагивающих самые разнообразные стороны повседневной жизни. Это дружеские и деловые письма, письма – приглашения в гости и письма-благодарности, письма-извинения и письма-просьбы.Книга знакомит с этикетом написания письма на английском языке, некоторыми правилами английской пунктуации и орфографии, а также содержит справочные материалы, необходимые при написании писем.Пособие рассчитано на широкий круг лиц, владеющих английским языком в той или иной степени и стремящихся поддерживать письменные контакты с представителями англоязычных стран. Может использоваться как учебник английского языка, репетитор английского.Книга основана на ускоренных методах изучения иностранных языков.

Денис Александрович Шевчук

Языкознание, иностранные языки / Иностранные языки / Образование и наука
Новые письма темных людей (СИ)
Новые письма темных людей (СИ)

Перед Вами – шедевр новой латинской литературы. Автор – единственный российский писатель, пишущий на латинском языке, – представляет Вам свою новую книгу. В ней он высмеивает невежественных политиков, журналистов и блогеров. Консерваторы и либералы, коммунисты и ультраправые, – никого он  не щадит в своем сочинении. Изначально эта книга была издана от имени Константина Семина, – известного проправительственного журналиста, – и сразу снискала успех. Сейчас мы издаем ее уже от имени настоящего автора, – непримиримого левака и коммуниста.    Помимо «Новых писем темных людей» в это издание вошли многие новые работы Марата Нигматулина, написанные как на латинском, так и на русском языке.               

Автор Неизвестeн

Публицистика / Критика / Контркультура / Сатира / Иностранные языки