In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil, quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Iohannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae inluminat omnem hominem venientem in mundum. In mundo erat, et mundus per Ipsum factus est, et mundus Eum non cognovit. In propria venit et sui Eum non receperunt. Quotquot autem receperunt Eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine Eius. Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Iohannes testimonium perhibet de Ipso et clamat dicens: “Hic erat quem dixi vobis, Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. Et de plenitudine Eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia. Quia lex per Mosen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est (Ioh. 1, 1-17).
Praecepta beatitudinis
Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum caelorum.
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est Regnum caelorum.
Beati estis, cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter Me.
Gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis (Mat. 5, 3-12).
Decalogus
Ego sum Dominus Deus tuus, non habebis deos alienos coram Me.
Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quae est in caelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum, quae sunt in aquis sub terra; non adorabis ea, neque coles.
Non assumes nomen Domini tui in vanum.
Memento, ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua, septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est.
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene tibi sit et ut sis longaevus super terram.
Non occides.
Non moechaberis.
Non furtum facies.
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Non concupisces uxorem proximi tui, nec desiderabis domum eius, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia, quae illius sunt.
PSALMI
Psalmus primus
1Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; 2sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte! 3Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non defluet; et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur. 4Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terrae. 5Ideo non resurgent impii in iudicio, neque peccatores in consilio iustorum. 6Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.
Psalmus tertius et tricesimus
2Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus Eius in ore meo. 3In Domino laudabitur anima mea; audiant mansueti et laetentur. 4Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen Eius in id ipsum. 5Exquisivi Dominum, et exaudivit me, et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. 6Accedite ad eum et inluminamini, et facies vestrae non confundentur. 7Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum. 8Vallabit angelus Domini in circuitu timentium Eum et eripiet eos. 9Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus! Beatus vir, qui sperat in Eo! 10Timete Dominum, omnes sancti Eius, quoniam non est inopia timentibus Eum. 11Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.