Quoniam filii tenebrarum in generatione sua sunt prudentiores filiis lucis, nostris christianis in occidente ducentibus in otio dies suos, diligentibus quae sunt sua, non quae Jesu Christi, in oriente quotidie dominium christianorum diminuitur (et) conculcatur malignanter agentibus Saracenis nunc proditionibus nunc promissionibus nunc tormentis nunc donariis nunc bellis per terram et per mare, nunc emendo pretio christianos in nundinis ubi trahuntur cauda equi fune ligato ad collum illis qui venduntur, quia non est qui adjuvet. Quia immo est hic vana civitas, in qua praepositus sum voluntate summi pontificis licet immeritus, ubi secundum famam quondam venditi sunt centum personarum christianorum Saracenis, et translati ad terram Saracenorum, et facta sunt Saraceni. Ego autem pro viribus nefario negotio contradico. Et tamen hic dominantes, licet christiani sint. Mihi non obediunt in his et in alii‘s, quia de schismate sunt Graecorum. Et ideo si in regno vestro sint valentes pugiles, qui oplent bellare pro deo et dilatatione fidei cum liberatione captivi populi christiani, et velint sibi acquirere bona baronias principatus et regna et palatia, placeat vobis dirigere latorem praesentis ad eosdem. Qui in talibus sciens eos dirigat in agendis. Nam fuit in temporibus istis plusquam triginta annis, quod latorem scilicet Jachinum de Cremona recommendo paternitati charitative vestrae. Ipse enim pro zelo fidei et liberatione captivi populi christiani de Georgania in Angliam praesentes litteras et alias propriis sumtibus portare voluit, licet sit pauper in tantum quod credo quod omnia bona sua non sulfecerint pro medio viae, quamvis quondam magnus dives fueritet patronus navis habens fortunam, modo sit pauper. Ego autem nihil sibi dare potui, quia nec domum nec ecclesiam habeo ubi caput reclinem, nec unum denarium in redditibus, sed jugiter nocte et die specto gladium pro fide et unitate ecclesiae. In dominica autem a quibusdam pauperibus Georgianis oblatam accipio, cum qua transigo vitam istam. Princeps autem hujus terrae, qui est princeps militiae in tota Georgiania, cum tota militia sua est paratus cum christianis occidentalibus ire ad passagium, si fiat, et romanae ecclesiae obedire, et accipere unitatem fidei. Dedit hie catholicis coemeterium. Nec separo catholicos morientes a schismaticis praeter aliquam consuetudinem duorum regnorum Georgianorum. Nec consueverunt catholici cum schismaticis vel extra coemeterium sepeliri. Quae quidem donatio praedicti coemeterii multum displicuit episcopo et clero schismatico, quia propter praedictum coemeterium perdunt funeralia Latinorum. Quam quidem turbationem tantum ostendunt, quod crucem erectam in medio coemeterii per Latinos catholicos semel evulserunt, secundo erectam per Latinos per XV. petras fregerunt. Et Latini novam erexerunt. Et hanc clerus schismaticus et populus faventibus Saracenis et Judaeis tertio eduxerunt, eamdem asportantes ad episcopium episcopi schismatici. Et ideo vos, qui gaudetis requie opulenta, compatiamini orientalibus christianis, qui tribulantur et lugent miserabili egestate. Et facile, quod in vobis est, ut flagellum Mahometanorum et Saracenorum de mundo penitus exstirpetur.
Quod possibile hic est catholicis, si Karolum magnum bene fuerint imitati.
Datum in civitate Sanastapolitana in regno inferioris Georginiae in festo s. Eduardi regis Anglorum anno domini MCCCXXX.».
Вот краткое содержание письма епископа Савастопольского: «Владыка архиепископ Кентерберийский… первейший в королевстве Английском, и прочие архиепископы и епископы сего королевства… Обращаюсь к вам, уроженец вашего же королевства, собрат ваш Петрус, божьей милостью епископ Себастополиса, в Нижней Грузии… Здесь славный народ, куда я назначен волей вашего первосвященника. Это письмо вам доставит Яхинум де Кремона, в свое время, лет тридцать тому назад, уже побывавшей здесь… С моей стороны, ничего дать не могу, ибо не имею ни церкви, ни дома, где бы мог преклонить голову свою… По воскресеньям получаю подношения от какого-нибудь бедного грузина… Властитель этой страны, предводитель грузинского войска, склонен к принятию католичества и единой веры. Здешним католикам даже кладбище дал… чем сильно обиделись епископ-схизматик и его священники… Того ради недовольство возросло настолько, что воздвигнутый посреди латинского католического кладбища крест повалили и разрушили пятнадцать воздвигнутых латинянами надгробных камней. Латиняне воздвигнули их снова. Здешние схизматики – священники и народ, при участии сарацин [мусульман] и иудеев, в третий раз поваленные камни отнесли к епископу схизматику…».[85]
Под «Нижней Грузией» в данном письме понимается Западная Грузия, в отличие от Верхней, или Восточной Грузии, что отражает политические реалии распада в XIII веке под ударами монголов единого абхазо-грузинского государства на два царства – западное и восточное. Под «грузинами» же в письме имелись в виду мегрелы, подданные князей Мегрелии Дадиани, установивших в XIV веке контроль над Сухумом.