GAU. At delector statuis. R. Artes variae, furor idem, ipsarumque fons unus atrium, unus finis, diversa materia. G. Delectant statuae. R. Accedunt haec quidem ad naturam propius quam picturae, illae enim videntur tantum, hae autem et tanguntur, integrumque ac solidum, eoque perennius corpus habent, quam ob causam picturae veterum nulla usquam, cum adhuc innumerabiles supersint statuae. Unde haec aetas in multis erronea, picturae inventrix vult videri, siue quod inventioni proximum, elegantissima consumatrix, limatrixque, cum in genere quolibet sculpturae, cumque in omnibus signis, ac statuis longe imparem se negare temeraria, impudensque non audeat. Cum praeterea pene ars una, vel si plures, unus (ut diximus) fons artium graphidem dico, atque ipse proculdubio sint coaeve, pariterque floruerint (siquidem una aetas et Apellem, et Pyrgotelem, et Lysippum habuit) quod hinc patet, quia hos simul ex omnibus, Alexandri Magni tumor maximus delegit, quorum primus cum pingeret, secundus sculperet, tertius fingeret, atque in statuam excuderet, edicto vetitis universis, qualibet ingenii, artisque fiducia, faciem regis attingere. Nec minor hic ideo furor quam reliqui, imo vero omnis morbus eo funestior, quo stabiliore materia subnixus. G. At me statuae delectant. R. Non te solum aut plebeis comitibus errantem putes, quanta olim dignitas statuarum, quantumve apud antiquos, clarissimosque hominum studium, desideriumque rei huius fuerit, et Augusti, et Vespasiani, ac reliquorum, de quibus nunc dicere longum esset, et impertinens, Caesarum ac Regum, virorumque secundi ordinis illustrium, solers inquisitio, et repertarum cultus, et custodia, et consecratio iudicio sunt. Accedit artificum fama ingens, non vulgo, aut mutis duntaxat operibus, sed late sonantibus, scriptorum literis celebrata, quae tam magna, utique parva de radice nasci posse non videtur. Non fit de nihilo magnum, esse vel videri oportet, de quo serio magni tractant. Sed his omnibus supra responsum est, eo autem spectant, ut intelligas quanto nisu obstandum tam vetusto, et tam valido sit errori. G. Variis delector statuis. R. Harum quippe artium, manu naturam imitantium una est, quam plasticen dixere. Haec gypso, et ceris operatur, ac tenaci argilla, quae cognatis licet artibus, cunctis amicitior sit, virtuti, aut certe minus inimica modestiae in primis et frugalitati, quae magis fictiles, quam aureas Deorum, atque hominum formas probant, quid hic tamen delectabile, quid quo cereos, aut terreos vultus ames, non intelligo. G. Nobilibus statuis delector. R. Avaritiae consilium agnosco, pretium ut auguror, non ars placet. Unam tu auream artificii mediocris, multis aeneis atque marmoreis, multoque maxime plasticis praeferendam duxeris, haud insulse quidem, ut se habet aestimatio rerum praesens, hoc est, autem aurum amare non statuam: quae ut ex vili materia nobilis, sic puro rudis, ex auro fieri potest. Quanti vero tu statuam extimares, sive illam regis Assyrii ex auro sexaginta cubitorum, quam non adorasse capitale fuit, quamque hodie multo ultro suam ut facerent adorarent, sive illam cubitorum quatuor, quam ex ingenti topazio, mirum dictu, reginae Aegyptiae factam legis, puto non anxie quaereres, cuius esset artificis, contentus de materia quaesivisse. G. Artificiosae oculos delectant statuae. R. Fuere aliquando statuae insignia virtutum, nunc sunt illecebrae oculorum, ponebantur his qui magna gessissent, aut mortem pro Repub. obiissent, quales decretae sunt legatis, a rege Fidenatium interfectis, quales liberatori Italiae Africano, quas illius magnitudo animi, ac spectata modestia non recepit, quasque post obitum recusare non potuit. Ponebantur ingeniosis, ac doctis viris, qualem positam legimus Victorino, nunc ponuntur divitibus, magno pretio marmora peregrina mercantibus. G. Artificiosae placent statuae. R. Artificium fere omnis recipit materia: sentio autem, ut tua delectatio plena sit ingenii, materiaeque nobilitas iuncta perficiet: neque hic tamen, aurum, quamvis Phydiasque convenerit, vera delectatio nulla est, aut vera nobilitas, fex terrae licet rutila, incus, mallei, forcipes, carbones, ingenium, laborque mechanici, quid hinc viro optabile vereque magnificum fieri possit cogita. G. Non delectari statuis non possum. R. Delectari hominum ingeniis, si modeste fiat tollerabile, his praesertim, qui ingenio excellunt, nisi enim obstet livor, facile quisque, quod in se amat in alio veneratur. Delectari quoque sacris imaginibus, quae spectantes beneficii coelestis admoneant, pium saepe, excitandisque animis utile: prophanae autem, etsi interdum moveant, atque erigant ad virtutem, dum tepentes animi rerum nobilium memoria recalescunt: amandae tamen aut colendae aequo amplius non sunt, ne aut stultitiae testes, aut avaritiae ministrae, aut fidei sint rebelles, ac religioni verae, et praecepto illi famosissimo: Custodite vos a simulacris. Profecto autem si hic quoque illum aspicis, qui solidam terram, fretum mobile, volubile coelum fecit, quique non fictos, sed veros, vivosque homines, et quadrupedes terrae, pisces mari, coelo volucres dedit, puto ut Protogenem, atque Apellem, sic etiam Polycletum spernes, et Phydiam.