GAU[DIUM]. Pictis tabulis delector. R[ATIO]. Inanis delectatio, nec minor vanitas, quam magnorum hominum saepe fuit, nec tollerabilior, quam antiqua. Siquidem omne malum exemplum tunc fit pessimum, quando illi vel auctorum pondus adiungitur, vel annorum. Undecunque ortae consuetudinis robur ingens consenuerit, et ut bona in melius, sic mala in peius aetas provehit. Sed o utinam, qui maiores vestros vanis in rebus facile vincitis, eosdem in seriis aequaretis, virtutemque illis, et gloriam miraremini cum quibus pictas tabulas sine fine miramini. G. Vide, utique pictas tabulas miror. R. O mirus humani furor animi, omnia mirantis, nisi se, quo inter cuncta non solum artis, sed naturae opera, nullum mirabilius. G. Pictae delectant tabulae. R. Quid de hoc sentiam, ex iam dictis intelligere potuisti, omnis quidem terrena delectatio, si consilio regeretur, ad amorem coelestis erigeret, et originis admoneret. Nam quis unquam quaeso, rivi appetens, fontem odit? at vos graves, humi accliues, affixique coelum suspicere non audetis, et obliti opificem illum solis ac lunae, tanta cum voluptate tenuissimas picturas aspicitis, atque unde transitus erat ad alta despicitis illic metam figitis intellectus. G. Pictis tabulis delector unice. R. Pennicello, et coloribus delectaris, in quibus et pretium, et ars placet, ac varietas, et curiosa disparsio. Sic exanguium vivi gestus, atque immobilium motus immaginum, et postibus erumpentes effigies, ac vultuum spirantium liniamenta suspendunt, ut hinc erupturas paulo minus praestoleris voces, et est hac in re periculum, quod iis magna maxime capiuntur ingenia: itaque ubi agrestis laeto, et brevi stupore praetereat, illic ingeniosus suspirans, ac venerandus inhaereat. Operosum sane, neque tamen huius est operis, ab initio artis originem, atque incrementa retexere, et miracula operum, et artificum industrias, et principum insanias, et enormia pretia, quibus haec trans maria mercati, Romae in templis Deorum, aut Caesarum in thalamis, inque publicis plateis, ac porticibus consecrarunt. Neque id satis, nisi ipsi huic arti dextras, atque animos maiori exercitio debitos, applicarent, quod iam ante nobilissimi Philosophorum Graeciae fecerant. Unde effectum, ut pictura diu quidem apud vos, ut naturae coniunctior, ante omnes mechanicas in pretio esset, apud Graios vero, siquid Plinio creditis, in primo gradu liberalium haberetur. Mitto haec quoniam, et intentae brevitati, et praesenti proposito quodammodo sunt adversa: videri enim possunt morbum ipsum cuius remedium pollicebar, alere, et rerum claritas stupentis amentiam excusare. Sed iam dixi, nihil errori detrahit errantium magnitudo, imo haec quidem, ideo attigerim, ut liqueret mali huius quanta vis esset, ad quam tot, tantisque sit ingeniis conspiratum, cui et vulgus errorum princeps, et consuetudinum genitrix, longa dies, cumulusque ingens omnium malorum semper auctoritas accesserint, ut voluptas, stuporque animos ab altiore furtim contemplatione dimoveat, distrahatque. Tu autem si haec ficta, et adumbrata, fucis inanibus usque adeo delectant, attolle oculos ad illum, qui os humanum sensibus, animam intellectu, coelum astris, floribus terram pinxit: spernes quos mirabaris artifices.