Intueamur nunc rationes tuas de coloribus, in quibus quasi in triariis omnem spem profligatae causae reposuisti. Audite Iurisconsultum mira quaedam philosophantem, novam quandam et inauditam affert disciplinam, quae universum orbem revocet ab errore: et si minus revocare potest, iandiu propter consuetudinem induratam, certe commonefaciat, ita fuisse faciendum. Color aureus est, inquit, nobilissimus colorum, quod per eum figuratur lux. Si quis enim vellet figurare radios solis, quod est corpus maxime luminosum, non posset commodius facere quam per radios aureos, constat autem luce nihil esse nobilius. Animadvertite stuporem hominis, stoliditatemque pecudis. Si aureum colorem accipit eum solum, qui ab auro figuratur, sol quidem non est aureus. Si aureum pro fulvo, rutilo, croceo, quis unquam ita caecus atque ebrius fuit, nisi similis ac par Bartolo, qui solem croceum dixerit? Sustolle paulisper oculos asine: solent enim aliquando asini, praesertim quum dentes nudant, ora tollere. Tu quoque quum loqueris, faciem subleva, nec te nimia auri cupiditas caecet, quod in terra non in coelo invenitur: et vide an sol est aureus vel argenteus. Unde inter lapillos candidos heliotropium a sole nomen accepit. Et nos candentes tedas, candentes rogos: et excandescere dicimus, si quis ira aut indignatione commotus est, et velut inflammatus: flamma enim, quae nihil habet humoris et terrei, candida est, et soli comparanda. Quid postea, quae proximo loco colorem ponit? quem putas eum qui non est, ut sit semper sibiipsi similis, ut non modo dicat quicquid in buccam venit, sed tanquam studeat nihil dicere, quod verum sit, aut rectum? Sapphireus, inquit, est proximus, quem ipse, ut est barbarus, et quasi cum foeminis, et non cum viris loquatur, azurum vocat: per hunc colorem, ait significatur aer. Nonne tibi hic aliquid dicere videtur, qui ordinem sequitur elementorum? certe. Sed nescio quare lunam praetermisit, nisi quia tunc in coelo non erat aut eclipsi laborabat: quum solem primum feceris, lunam debueras facere secundam, quae et altior aere est, et magis suum quendam colorem habet quam aer, et quum illum dixeris aureum, hanc oportebat argenteam nominare et proximam a sole facere, ut argentum secundum est ab auro: nisi forte lunam quoque auream putes aureo vino madidus et distentus, aut eam hinc odio habes, quia sis ipse lunaticus. Sin volueris sororem fratri Phoeben Phoebo proximum ponere, profecto res ipsa et ordo postulabat, post aurum sequens locus esset argento, qui est color candidus: eo quidem magis quod postea hunc ipsum colorem, nescio quomodo, sive primum sive secundum facis, quod videlicet luci maxime propinquus sit: homo tibiipsi contrarius, et ubique veluti per somnum loquens. Sapphireum igitur secundo numeras loco, delectatus, ut dixi, ordine elementorum: a metallis enim, a lapidibus preciosis, ab herbis et floribus, non putasti tibi exempla sumenda: quae si propria magis et accommodata erant, tum humilia tibi et abiecta duxisti, tu qui ex sole tantum es factus et aere. Nam quum seriem elementorum prosequeris, de duobus dicis, de duobus alteris obmutescis, et nobis expectantibus tam altum venerandumque processum, quodam modo illudis. Si primus color est igneus, sequens aerius, tertius aquaticus erit: quartus terreus. Aut non adeunda tibi erat ista Bartole via, aut prorsus obeunda. Pergamus ad caetera. Paulo post ait album esse nobilissimum colorum, nigrum abiectissimum, alios vero ita quenquam optimum, ut est albo coniunctissimus, rursum ita quenquam deterrimum: ut est nigredini proximus. Horum quid primum reprehendam? an quod aurei coloris non meminit, quasi meam increpationem timuisset? an quod album omnibus praetulit? an quod nigro infimum locum dedit? an, quod stultissimum est, quod de aliis coloribus incertius loquutus est quam Apollo consuevit? ut nesciamus quod maxime explicari oportebat, praeter album et nigrum, quorum alterum, ut dixi, optimum, alterum deterrimum putat, nescio qua ratione, nisi oculos quoque ut iudicium depravatos, et corruptos habebat. Quis enim unquam rosas deteriore colore existimavit, quam eos flores, qui vulgo albae rosae vocantur? quis Carbunculi colori, quis Smaragdi, Sapphiri, Topazii, multorumque aliorum anteponat margaritas, Chrystallum, et eum qui dicitur *? Aut cur serica fila murice tingerentur, lanae candidae rubricarentur, nisi rubeus color albo putaretur esse venustior? Nam si candor est simplicissimus et purissimus, non continuo est praestantissimus. Siquidem argento et simplici et puro et candido antecellit electrum, quod compositum est, tum venustate, tum dignitate. De nigro autem quid dicam? quem cum albo comparatum invenio, nec minoris praestantiae putatum, unde corvus et cygnus propter hanc ipsam causam dicuntur Apollini consecrati: et Horatius spectandum ait, qui sit nigris oculis, nigroque capillo [