(a)
Siquidem multis iam seculis non modo Latine nemo locutus est, sed ne Latina quidem legens intellexit: non philosophiae studiosi philosophos, non causidici oratores, non legulei Iureconsultos, non caeteri lectores veterum libros perceptos habuerunt, aut habent: quasi amisso Romano imperio, non deceat Romane aut loqui, aut sapere, fulgorem illum Latinitatis situ, ac rubigine passi obsolescere. Et multae quidem sunt prudentium hominum, variaeque sententiae, unde hoc rei acciderit, quarum ipse nullam nec improbo, nec probo, nihil sane pronunciare ausus: non magis quam cur illae artes, quae proxime ad liberales accedunt, pingendi, scalpendi, fingendi, architectandi, aut tandiu tantoque opere degeneraverint, ac pene cum literis ipsis demortuae fuerint, aut hoc tempore excitentur, ac reviviscant: tantusque tum bonorum opificum, tum bene literatorum proventus efflorescat. Verum enimvero quo magis superiora tempora infelicia fuere, quibus homo nemo inventus est eruditus, eo plus his nostris gratulandum est, in quibus (si paulo amplius adnitamur) confido propediem linguam Romanam vivere plus, quam urbem, et cum ea disciplinas omnes iri restitutum.
Facies magis ad corpus: Vultus magis ad animum refertur, atque voluntatem, unde descendit. Nam volo supinum habebat vultum: inde dicimus irato et moesto vultu potius quam facie: et contra lata aut longa facie, non vultu: a quo compositum est superficie, non sane discrepans a suo simplici: ut, facies maris, facies terrae, quasi superficies: et, facies hominis, quasi primum illud quod intuemur in homine. Est tamen aliquando ubi utroque uti liceat: ut, foedata facie, et foedato vultu: scissa facie, et scisso vultu: conversa facie, et converso vultu: quae exempla sunt plurima.
Decus est illa (ut sic dixerim) honorificentia ex bene gestis rebus, unde decora militiae, laudes, honores, honestamenta militi in bello comparata: cuius contrarium est dedecus, proprie ignominia quaedam, aut ignominiae genus et infamis turpitudo. Unde dedecoro. Cicero inquit de quodam: Magistratum ipsum dedecorabat, id est, turpificabat, et contumelia atque ignominia afficiebat. Transfertur etiam ad animum: quippe decus pro honesto, dedecus pro inhonesto accipitur, ut idem: Sequitur decus, atque honestum. Quintil. Satis dedecoris atque flagitii castra ceperunt. Decor est quasi pulchritudo quaedam ex decentia rerum personarumque, in locis, temporibus, sive in agendo, sive in loquendo. Transfertur quoque ad virtutes: appellaturque decorum, non tam ipsum honestum, quam quod hominibus et communi opinioni honestum videtur et pulchrum, et probabile. Unde verbum decôro media longa. Nam decoro media brevi a decus venit.
Mollis homo dicitur, et molle opus, hoc in laudem, illud in vituperationem. Vergilius:
Idem:
Quod non sine ratione factum est. Nam qui non fuerit severus, fortis, et constans, et in morem rei durae patiens, resistensque fortunae vel adversaem vel blandae, hic mollis est, similis cerae, et tenellis plantis: quum praesertim qui mollicula membra habent, fere molli sint mente, ut pueri, foeminaeque. Contra autrm milites, nautae, agricolae, ut corpore, ita animo indurati putantur: hoc igitur modo mollis accipitur in vitium. In laudem vero, quod ut vitio datur durum, ut durus cibus, durum cubile, durum solum, ita durum ingenium, veluti durus equus ad domandum, durum ingenium ad docendum, et (ut sic dicam) sculpendum, eadem ratione molle dicetur, quod non est durum, eritque laudabile. Quintilianus de signis loquens, inquit: Illius opera duriora, huius molliora. Dicuntur autem signa opera sculptilia, sive fusilia, sive caetera eiusmodi ad effigiem animalium fabricata: quemadmodum tabulae, opera pictorum. Siquidem in tabulis antiqui pingebant, non in parietibus. Haec talia magis dicentur mollia, quae fiunt, quam ingenium, quod facit.