6
Interea etiam Mathone ciuitas Achaiae ab Aristone Atheniensi Mitridati tradita est. Miserat enim iam ad Achaiam Mitridates Archelaum ducem suum cum centum et uiginti milibus equitum ac peditum, per quem etiam reliqua Grecia occupata est. Sylla Archelaum apud Pyreum non longe ab Athenis obsedit, ipsas coepit. Postea commisso proelio contra Archelaum ita eum uicit, ut ex cxx milibus uix decem Archelao superessent, ex Syllae exercitu xiii tantum hommes interficerentur. Hac pugna Mitridates cognita, septuaginta milia lectissima ex Asia Archelao misit, contra quem Sylla iterum commisit. Primo proelio xv milia hostium interfecta sunt et filius Archelai Diogenes; secundo omnes Mitridatis copiae extinctae sunt, Archelaus ipse triduo nudus in paludibus latuit. Hac re audita Mitridates iussit cum Sylla de pace agi.7
Interim eo tempore Sylla etiam Dardanos, Scordiscos, Dalmatas et Moesos partim uicit, alios in fidem accepit. Sed cum legati a rege Mitridate, qui pacem petebant, uenissent, non aliter se daturum Sylla esse respondit, nisi rex relictis his quae occupauerat, ad regnum suum redisset. Postea tamen ad colloquium ambo uenerunt. Pax inter eos ordinata est, ut Sylla ad bellum ciuile festinans a tergo periculum non haberet. Nam dum Sylla in Achaia atque Asia Mitridatem uicit, Marius, qui fugatus erat, et Cornelius Cinna unus ex consulibus bellum in Italia reparauerunt et ingressi urbem Romam nobilissimos e senatu et consulares uiros interfecerunt, multos proscripserunt, ipsius Syllae domo euersa filios et uxorem ad fugam compulerunt. Vniuersus reliquus senatus ex Vrbe fugiens ad Syllam in Greciam uenit, orans ut patriae subueniret. Ille in Italiam traiecit, bellum ciuile gesturus aduersus Norbanum et Scipionem consules. Et primo proelio contra Norbanum dimicauit non longe a Capua. Tum sex milia eius cecidit, sex coepit, xxiiii suos amisit. Inde etiam ad Scipionem se conuertit et ante proelium totum eius exercitum sine sanguine in deditionem accepit.8
Sed cum Romae mutati consules essent, Marius Marii filius ac Papirius Carbo consulatum accepissent, Sylla contra Marium iuniorem dimicauit et xv milibus eius occisis cccc de suis perdidit. Sylla deinde cum Campanio Samnitium duce et reliquis copiis ad portam Collinam signa contulit, octoginta milia hominum occidit. Mox etiam Vrbem ingressus tria milia hominum contra fidem datam inermes peremit cumque magna crudelitate aduersus sontes insontesque seuiret, Quintus Catulus palam Syllae dixit: «Cum quibus tandem uicturi sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus?» Sylla dehinc Marcomarium de caprili casa extractum uinciri iussit ductumque trans Tiberim effossis oculis, membris minutatim exsectis uel fractis trucidari. Marium Marii filium Praeneste persecutus obsedit et ad mortem compulit. Rursus pugnam grauissimam habuit contra Lamponium et Carinatem duces partis Marianae ad portam Collinam. lxx milia hostium in eo proelio contra Syllam fuisse dicuntur. xii milia se Syllae dediderunt, coeteri in acie, in castris, in fuga insatiabili ira uictoris consumpti sunt. Gaius quoque Carbo consul alter ab Arimino in Siciliam fugit et ibi per Gneum Pompeium interfectus est, quem adulescentem Sylla atque annos unum et uiginti natum cognita eius industria tantis exercitibus praefecerat, ut secundus a Sylla haberetur.9
Occiso ergo Carbone, Siciliam Pompeius recepit. Transgressus inde ad Africam Domitium Marianae partis ducem et Ierdam regem Mauritaniae, qui Domitio auxilium ferebat, occidit. Post haec Sylla de Mitridate ingenti gloria triumphauit. Gneus etiam Pompeius, quod nulli Romanorum tributum erat, quartum et uicesimum annum agens de Africa triumphauit. Hunc finem habuerunt duo bella funestissima, Italicum, quod et sociale dictum est, et ciuile, quae ambo tracta sunt per annos decem. Consumpserunt autem ultra cl milia hominum, uiros consulares xxiii, praetorios vii, aedilicios lx, senatores fere cc. Post haec tamen Sylla mortuo Lepidus Marianae partis aduersus Catulum Syllanum ducem consurgens bellum reparauit; bis tunc acie certatum est, plurimi Romanorum extincti. Albanorum ciuitas, pro eo quod illuc Scipio Lepidi filius confugisset, expugnata et capta est. Brutus in Cisalpinam Galliam fugiens apud Regium interfectus est. Hoc tempore Hierosolimis Alexandra uxor Alexandri regnabat, ex cuius aetate Iudaeos rerum confusio et uariae clades oppressere.PAVLI DIACONI HISTORIA ROMANA LIBER SEXTVS