18
Circa eadem tempora anno Vrbis conditae sexcentesimo nonagesimo septimo, Marcus Licinnius Crassus collega Gnei Pompei Magni in consulatu secundo contra Parthos missus est, et cum circa Carras contra omen et auspicia dimicasset, a Surena Orodis regis duce uictus, ad postremum interfectus est cum filio clarissimo et praestantissimo iuuene. Reliquiae exercitus per Cassium quaestorem seruatae sunt, qui singulari animo perditas res tanta uirtute restituit, ut Persas rediens trans Eufraten crebris proeliis uinceret.19
Hinc iam bellum ciuile successit execrandum et lacrimabile, quo praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi Romani fortuna mutata est. Caesar enim rediens ex Gallia uictor coepit poscere alterum consulatum atque ita ut sine dubietate aliqua ei deferretur. Contradictum est a Marcello consule, a Vibulo, a Pompeio, a Catone, iussusque dimissis exercitibus ad Vrbem redire et ex Marcelli consulis auctoritate ad legiones, quae apud Luceriam erant, Pompeius cum imperio missus est. Propter quam iniuriam ab Arimino, ubi milites congregatos habebat, aduersum patriam cum exercitu uenit. Consules cum Pompeio senatusque omnis atque uniuersa nobilitas ex Vrbe fugit et in Greciam transiit. Apud Epyrum, Macedoniam, Achaiam, Pompeio duce, senatus contra Caesarem bellum parauit.20
Caesar uacuam Vrbem ingressus dictatorem se fecit. Inde Hispanias petiit. Ibi Pompei exercitus ualidissimos et fortissimos cum tribus ducibus Lucio Afronio, Marco Petreio, Marco Barsone, superauit. Inde regressus Greciam transiit, aduersum Pompeium dimicauit. Primo proelio uictus est et fugatus; euasit tamen, quia nocte interueniente Pompeius sequi noluit, dixitque Caesar nec Pompeium scire uincere et illa tantum die se potuisse superari. Deinde in Thesalia apud Paleofarsacum productis utrimque ingentibus copiis dimicauerunt. Pompei acies habuit xl milia peditum, equites in sinistro cornu sexcentos, in dextro quingentos, praeterea totius Orientis auxilia, totam nobilitatem, innumeros senatores, praetorios, consulares et qui magnorum iam bellorum uictores fuissent. Caesar in acie sua habuit peditum non integra xxx milia, equites mille.21
Numquam adhuc Romanae copiae in unum neque maiores neque melioribus ducibus conuenerant, totum terrarum orbem facile subacturae si contra barbaros ducerentur. Pugnatum tamen est ingenti contentione, cumque diu utrimque dubia sorte cederentur atque ex alia parte Pompeius inter hortandum diceret: «Parce ciuibus», nec tamen faceret, ex alia uero Caesar hoc faceret quod urgeret, dicens: «Miles, faciem feri», tandem uniuersus Pompei fugit exercitus castraque eius direpta sunt. Ipse fugatus Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti, cui tutor a senatu datus fuerat propter iuuenilem eius aetatem, acciperet auxilia. Qui fortunam magis quam amicitiam secutus occidit Pompeium, caput eius et anulum Caesari misit. Quo conspecto Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur tanti uiri intuens caput et generi quondam sui.22
Mox Caesar Alexandriam uenit. Ipsi quoque Ptolomaeus insidias parauit. Caesar ui insistentium hostium pressus scafam ascendit, qua mox pondere subsequentium grauata ac mersa per ducentos passus ad nauem una manu eleuata, qua chartas tenebat, natando peruenit. Mox nauali certamine pulsatus magna facilitate classem regiam aut depressit aut coepit. Alexandrinis petentibus regem reddidit, monitum ut amicitiam magis Romanam quam arma experiri studeret; qui tamen, ilico ut liber fuit, bellum intulit, sed continuo cum toto exercitu suo et ipse deletus est; nam uiginti milia hominum in eo bello caesa referuntur; duodecim milia cum septuaginta longis nauibus dedita, quingenti ex uictoribus cecidisse dicuntur. Rex ipse adulescens scafa exceptus, ut fugeret, multis insilentibus mersus necatusque est, corpus eius ad litus deuolutum indicio loricae aureae cognitum fuit. Caesar Alexandria potitus regnum Cleopatrae dedit Ptolomaei sorori, cum qua consuetudinem stupri habuerat, quae postea regio comitatu Vrbem ingressa est. Rediens inde Caesar Farnacem Mitridatis Magni filium, qui Pompeio in auxilium apud Thessaliam fuerat, rebellantem in Ponto et multas populi Romani prouincias occupantem, uicit acie, postea ad mortem coegit.23
Inde Romam regressus tertio se consulem fecit cum Marco Aemilio Lepido, qui ei magister equitum dictatori ante annum fuerat. Inde in Africam profectus est, ubi infinita nobilitas cum Iuua Mauritaniae rege bellum reparauerat. Duces autem Romani erant Publius Cornelius Scipio ex genere antiquissimo Scipionis Africani, hic etiam socer Marci Pompei fuerat, Marcus Petreiusque Varus, Marcus Portius Cato, Lucius Cornelius Faustus Sullae dictatoris filius. Contra hos commisso proelio post multas dimicationes uictor fuit Caesar. Cato, Scipio, Petreius, Iuua ipsi se occiderunt. Faustus, Sullae quondam dictatoris filius, Pompei gener, a Caesare interfectus est.