Auxit ornauitque Romam aedificiis multis isto glorians dicto: «Vrbem latericiam repperi, relinquo marmoream». Fuit mitis, gratus, ciuilis animi et lepidi, corpore toto pulcher, sed oculis magis, quorum aciem clarissimorum siderum modo uibrans libenter accipiebat cedi ab intendentibus tamquam solis radiis aspectui suo; a cuius facie dum quidam miles oculos auerteret et interrogaretur ab eo cur ita faceret, respondit: «Quia fulmen oculorum tuorum ferre non possum». Nec tamen uir tantus uitiis caruit; fuit enim paululum inpatiens, leniter iracundus, occulte inuidus, palam factiosus, porro autem dominandi supra quam aestimari potest cupidissimus, studiosus aleae lusor; cumque esset cibi ac uini multum, aliquatenus uero somni abstinens, seruiebat tamen libidini usque ad probrum uulgaris famae; nam inter duodecim catamitos totidemque puellas accubare solitus erat. Abiecta quoque uxore Scribonia, amore alienae coniugis possessus, Liuiam quasi marito concedente sibi coniunxit; cuius Liuiae iam erant filii Tiberius et Drusus. Cumque esset luxuriae seruiens, erat tamen eiusdem uitii seuerissimus ultor, more hominum qui in ulciscendis uitiis, quibus ipsi uehementer indulgent, acres sunt.
Annos septem et septuaginta ingressus Nolae morbo interiit, quamquam alii scribant dolo Liuiae extinctum, metuentis ne, quia priuignae filium Agrippam, quem odio nouercali in insulam religauerat, reduci compererat, eo summam rerum adepto, poenas daret. Igitur mortuum seu necatum multis nouisque honoribus senatus censuit decorandum; nam, praeter id quod antea patrem patriae dixerat, templa tam Romae quam per urbes celeberrimas ei consecrauit cunctis uulgo iactantibus: «Vtinam aut non nasceretur aut non moreretur!» Vir qui non inmerito ex maxima parte deo similis est putatus; neque enim facile ullus eo aut in bellis felicior fuit aut in pace moderatior. Quadraginta quattuor annis, quibus solus gessit imperium, ciuilissime uixit, in cunctos liberalissimus, in amicos fidelissimus, quos tantis euexit honoribus ut paene aequaret fastigio suo.
Imperauit annos quinquaginta et sex, duodecim cum Antonio, quadraginta uero et quattuor solus; qui certe numquam aut rei publicae ad se potentiam traxisset aut tam diu ea potiretur, nisi magnis naturae et studiorum bonis abundasset. Rem publicam beatissimam Tiberio successori reliquid, qui priuignus ei, mox gener, postremo adoptatione filius fuerat.
11
Iste quia Claudius Tiberius Nero dicebatur, eleganter a iocularibus Caldius Biberius Mero ob uinolentiam nominatus est. Satis prudens in armis satisque fortunatus ante sumptum imperium sub Augusto fuit, ut non inmerito rei publicae dominatus ei committeretur. Inerat ei scientia litterarum multa, eloquio clarior, sed ingenio pessimo, truci, auaro, insidioso, simulans ea se uelle quae nollet, his quasi infensus quibus consultum cupiebat, his uero quos oderat quasi beniuolus apparens, repentinis responsionibus aut consiliis melior quam meditatis. Nusquam ipse pugnauit, bella per legatos gessit suos. Quosdam reges ad se per blanditias euocatos numquam remisit, in quibus Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum in prouinciae formam redegit et maximum ciuitatem appellari nomine suo iussit, quae nunc Caesarea dicitur, cum Mazaga antea diceretur. Hic tertio et uicesimo imperii anno, aetatis septuagesimo octauo, cum inmani furore insontes, noxios, suos pariter externosque puniret, resolutis militiae artibus, Armenia per Parthos, Moesia a Dacis, Pannonia a Sarmatis, Gallia a finitimis gentibus direptae sunt. Ipse ingenti omnium gaudio mortuus est in Campania. Huius imperii quinto decimo anno dominus Iesus Christus praedicationis suae sumpsit initium, octauo quoque et decimo eiusdem anno Iesus Christus filius Dei pro nobis sese morti offerens crucifixus est.12
Successit Tiberio Gaius Caesar cognomento Galicula, Drusi priuigni Augusti et ipsius Tiberii nepos, sceleratissimus et qui etiam Tiberii dedecora purgauerit. Bellum contra Germanos suscepit et ingressus Suauiam nihil strenue fecit. Stupra sororibus intulit, ex una etiam natam filiam cognouit. Cum aduersum cunctos ingenti auaritia, libidine, crudelitate saeuiret, interfectus in palatio est anno aetatis suae xxxix, imperii tertio, mense decimo dieque octauo.