19
Vespasianus huic successit, factus apud Palestinam imperator, princeps obscure quidem natus, sed optimis comparandus, priuata uita inlustris, ut qui a Claudio in Germaniam et deinde in Brittaniam missus tricies et bis cum hoste conflixerit, duas ualidissimas gentes, uiginti oppida, insulam Vectam Brittaniae proximam imperio Romano adiecerit. Romae se in imperio moderatissime gessit. Pecuniae tantum auidior fuit, ita ut eam nullis iniuste auferret. Quam cum omni diligentiae prouisione colligeret, tamen studiosissime largiebatur, praecipue indigentibus. Nec facile ante eum cuiusquam principis uel maior est liberalitas conperta uel iustior. Placidissimae lenitatis, ut qui maiestatis quoque contra se reos non facile punierit ultra exilii poenam. Sub hoc Iudaea Romano accessit imperio et Hierosolyma, quae fuit urbs nobilissima Palestinae. Achaiam, Liciam, Rodum, Bizantium, Samum, quae liberae ante id tempus fuerant, item Trachiam, Ciliciam, Commaginem, quae sub regibus amicis egerant, in prouinciarum formam redegit.20
Offensarum et inimicitiarum inmemor fuit, conuicia a causidicis et philosophis in se dicta leuiter tulit, diligens tamen coercitor disciplinae militaris. Hic cum filio Tito de Hierosolymis triumphauit. Per haec cum senatui, populo, postremo cunctis amabilis ac iocundus esset, profluuio uentris extinctus est in uilla propria circa Sabinos, annum agens aetatis sexagesimum nonum, imperii nonum et diem septimum, atque inter diuos relatus est. Genituram filiorum ita cognitam habuit, ut cum multae contra eum coniurationes fierent, quas patefactas ingenti dissimulatione contempsit, in senatu dixit aut filios sibi successuros aut neminem.21
Huic Titus filius successit, qui et ipse Vespasianus est dictus, uir omnium uiriutum genere mirabilis, adeo ut amor et deliciae humani generis diceretur, facundissimus, bellicosissimus, moderatissimus. Causas Latine egit, poemata et tragoedias Grece conposuit. In oppugnatione Hierosolymorum sub patre militans duodecim propugnatores duodecim sagittarum ictibus confixit. Romae tantae ciuilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino puniret, conuictos aduersum se coniurationis dimisit et in eadem familiaritate quam antea habuerit. Facilitatis et liberalitatis tantae fuit, ut cum nulli quicquam negaret et ab amicis reprehenderetur, responderit nullum tristem debere ab imperatore discedere; praeterea cum quadam die in cena recordatus fuisset nulli se illo die quicquam praestitisse, dixerit: «Amici, hodie diem perdidi». Hic Romae amphitheatrum aedificauit et quinque milia ferarum in dedicatione eius occidit. Per haec inusitato fauore dilectus, morbo periit in ea, qua pater, uilla post biennium et menses octo, dies uiginti, quam imperator erat factus, aetatis anno altero et quadragesimo. Tantus luctus eo mortuo publicus fuit, ut omnes tamquam in propria doluerint orbitate. Senatus, obitu ipsius circa uesperam nuntiato, nocte inrupit in curiam et tantas ei mortuo laudes gratiasque congessit, quantas nec uiuo umquam egerat nec praesenti. Inter diuos relatus est.22
Domitianus mox accepit imperium, frater ipsius iunior, Neroni aut Galiculae aut Tyberio similior quam patri aut fratri suo. Primis tamen annis moderatus in imperio fuit, mox ad ingentia uitia progressus libidinis, iracundiae, crudelitatis, auaritiae tantum in se odii concitauit, ut merita et patris et fratris aboleret: interfecit nobilissimos e senatu, dominum se et deum primus appellari iussit, nullam sibi nisi auream aut argenteam statuam in Capitolio passus est poni, consobrinos suos interfecit. Superbia quoque in eo execrabilis fuit. Expeditiones quattuor habuit, unam aduersus Sarmatas, alteram aduersus Catthos, duas aduersus Dacos. De Dacis Catthisque duplicem triumphum egit, de Sarmatis solam lauream usurpauit. Multas tamen calamitates isdem bellis passus est; nam in Sarmatia legio eius cum duce interfecta est et a Dacis Oppius Sabinus consularis et Cornelius Furcus praefectus praetorio cum magnis exercitibus occisi sunt. Romae quoque multa opera fecit, in his Capitolium et Forum transitorium, Diuorum Porticus, Isium ac Serapeum et Stadium. Verum cum ob scelera uniuersis exosus esse coepisset, interfectus est suorum coniuratione in palatio, anno aetatis tricesimo quinto, imperii quinto decimo. Funus eius ingenti dedecore per bispelliones exportatum et ignobiliter est sepultum.PAVLI DIACONI HISTORIA ROMANA LIBER OCTAVVS