8
Ergo Adriano successit Marcus Antonius Fuluius Boionius, isdem etiam Pius nominatus, genere claro sed non admodum uetere, uir insignis et qui merito Numae Pompilio conferatur, ita ut Romulo Traianus aequetur. Vixit ingenti honestate priuatus, maior in imperio, nulli aceruus, cunctis benignus, in re militari moderata gloria defendere magis prouincias quam amplificare studens, uiros aequissimos ad administrandam rem publicam quaerens, bonis honorem habens, improbos sine aliqua aceruitate detestans, regibus amicis uenerabilis non minus quam terribilis, adeo ut barbarorum plurimae nationes depositis armis ad eum controuersias suas litesque deferrent sententiaeque parerent. Hic ante imperium ditissimus opes quidem omnes suas stipendiis militum et circa amicos liberalitatibus minuit, uerum aerarium opulentum reliquid. Pius propter clementiam dictus est. Obiit apud Orium uillam suam miliario ab Vrbe duodecimo, uitae anno septuagesimo septimo, imperii uicesimo tertio, atque inter diuos relatus est et merito consecratus.9
Post hunc imperauit Marcus Antonius Verus, haud dubie nobilissimus, quippe cum eius origo paterna a Numa Pompilio, materna a Solentino rege penderet, et cum eo Lucius Annius Antonius Seuerus. Tumque primum Romana res publica duobus aequo iure imperium administrantibus paruit, cum usque ad eum singulos semper habuisset Augustos.10
Hi et genere inter se coniuncti fuerunt et adfinitate. Nam Verus Annius Antonius gener Antonini Pii fuit per uxorem Galeriam Faustinam iuniorem, consobrinam suam. Hi bellum contra Parthos gesserunt, qui post uictoriam Traiani tum primum rebellauerant. Verus Antonius ad id profectus est. Qui Antiochiae et circa Armeniam agens multa per duces suos et ingentia patrauit; Seleuciam Assyriae urbem nobilissimam cum cccctis milibus hominum coepit; Parthicum triumphum reuexit. Cum fratre eodemque socero triumphauit. Obiit tamen in Venetia, cum a Concordia ciuitatem Altinum proficisceretur et cum fratre in uehiculo sederet, subito sanguine ictus, casu morbi quem Greci apoplexin uocant. Vir ingenii parum ciuilis, reuerentia tamen fratris nihil umquam atrox ausus. Cum obisset undecimo imperii anno, inter deos relatus est.11
Post eum Antoninus solus rem publicam tenuit, quem mirari facilius quisquam quam laudare possit. A principio uitae tranquillissimus, adeo ut ab infantia quoque uultum nec ex gaudio nec ex merore mutauerit. Philosophiae deditus Stoicae, ipse etiam non solum uitae moribus, sed etiam eruditione philosophus. Tantae admirationis adhuc iuuenis, ut eum successorem parauerit Adrianus relinquere, adoptato tamen Antonino Pio generum ei idcirco esse uoluerit, ut hoc ordine ad imperium perueniret.12
Institutus est ad philosophiam per Apollonium Calcedonem, ad scientiam litterarum Grecarum per Chaeronensem Plutarchi nepotem, Latinas autem eum litteras Fronto orator nobilissimus docuit. Hic cum omnibus Romae aequo iure egit, ad nullam insolentiam elatus est imperii fastigio, liberalitatis promptissimae. Prouincias ingenti benignitate moderatione tractauit. Contra Germanos eo principe res feliciter gestae sunt. Bellum ipse unum gessit Marcomannicum, sed quantum nulla memoria fuit, adeo ut Punicis conferatur. Nam eo grauius est factum, quod uniuersi exercitus Romani perierant; sub hoc enim tantus casus pestilentiae fuit, ut post uictoriam Persicam Romae ac per Italiam prouinciasque maximas hominum pars, militum omnes fere copiae languore defecerint.13
Ingenti ergo labore et moderatione, cum apud Carnuntum iugi triennio perseuerasset, bellum Marcomannicum confecit, quod cum his Quadi, Wandali, Sarmatae, Sueui atque omnis barbaria commouerat, multa hominum milia interfecit, ac Pannoniis seruitio liberatis Romae rursus cum Commodo Antonino filio suo, quem iam Caesarem fecerat, triumphauit. Ad huius belli sumptum, cum aerario exhausto largitiones nullas haberet neque indicere prouincialibus aut senatui aliquid uellet, instrumentum regii cultus, facta in foro diui Traiani sectione, distraxit, uasa aurea, pocula christallina et murrina, uxoriam ac suam sericam et auream uestem, multa ornamenta gemmarum, ac per duos continuo menses uenditio habita est multumque auri redactum. Post uictoriam tamen emptoribus pretia restituit qui reddere comparata uoluerunt, molestus nulli fuit qui maluit semel empta retinere.14
Hic permisit uiris clarioribus ut conuiuia eodem cultu quo ipse et ministris similibus exhiberent. In editione munerum post uictoriam adeo magnificus fuit, ut centum simul leones exhibuisse tradatur. Cum igitur fortunatam rem publicam et uirtute et mansuetudine reddidisset, obiit octauo decimo anno imperii, uitae sexagesimo primo, et omnibus certatim adnitentibus inter diuos relatus est.