2
Postea tres simul Augusti fuerunt, Puppienus, Balbinus, Gordianus, duo superiores obscurissimo genere, Gordianus nobilis, quippe cuius pater senior Gordianus consensu militum, cum proconsulatum Africae gereret, Maximiano imperante princeps fuisset electus. Itaque cum Romam uenissent, Balbinus et Puppienus in palatio interfecti sunt, soli Gordiano imperium reseruatum. Gordianus admodum puer cum Tranquillinam Romae duxisset uxorem, Ianum geminum aperuit et ad Orientem profectus Parthis bellum intulit, qui iam moliebantur erumpere. Quod quidem mox feliciter gessit proeliisque ingentibus Persas adflixit. Rediens haud longe Romanis finibus interfectus est fraude Philippi, qui post eum imperauit. Miles ei tumulum uicesimo miliario a Circesso, quod castrum nunc Romanorum est Eufrate inminens, aedificauit, exsequias Romam reuexit, ipsum diuum appellauit.3
Philippi duo, filius ac pater, Gordiano occiso imperium inuaserunt atque exercitu incolumi reducto ad Italiam ex Suria profecti sunt. His imperantibus millesimus annus Romae urbis ingenti ludorum apparatu spectaculorumque celebratus est. Ambo deinde ab exercitu interfecti sunt, senior Philippus Veronae, Romae iunior. Annis quinque imperauerunt. Inter diuos tamen relati sunt. Ex quibus iunior Philippus adeo seueri animi fuit, ut nullo cuiusquam commento ad ridendum solui potuerit patremque ludis saecularibus petulantius cacinnantem uultu auersato notauerit.4
Post hunc Decius e Pannonia inferiore Bubaliae natus imperium sumpsit. Bellum ciuile, quod in Gallia motum fuerat, oppressit. Filium suum Caesarem fecit. Romae lauacrum aedificauit. Cum biennio imperassent ipse et filius, uterque in barbarico interfecti sunt. E quibus senior gurgite paludis submersus est ita ut nec cadauer eius potuerit inueniri; digno damnatus iudicio, qui persecutionem in Christianos mouens inter ceteros beatissimum leuitam et martyrem Laurentium extinxit.5
Mox imperatores creati sunt Gallus Hostilianus et Galli filius Volusianus. Sub his Aemilianus in Moesia res nouas molitus est; ad quem opprimendum cum ambo profecti essent, Interamnae interfecti sunt non completo biennio. Nihil omnino clarum gesserunt. Sola pestilentia et morbis atque egritudinibus notus eorum principatus fuit.6
Aemilianus obscurissime natus obscurius imperauit, siquidem Maurus fuerat, ac tertio mense extinctus est.7
Hinc Licinius Valerianus in Retia et Norico agens ab exercitu imperator et mox Augustus est factus. Gallienus quoque Romae a senatu Caesar est appellatus. Horum imperium Romano nomini perniciosum et paene exitiabile fuit, ut uel infelicitate principum uel ignauia Germani Rauennam usque uenirent. Valerianus in Mesopotamiam bellum gerens a Sapore Persarum rege superatus est, mox etiam captus apud Parthos ignobili seruitute consenuit. Nam, quamdiu uixit, rex eiusdem prouinciae, incuruato eo, pedem ceruicibus eius inponens, solitus erat equum conscendere.8
Gallienus cum adolescens factus esset Augustus, imperium primum feliciter, mox commode, ad ultimum perniciose gessit. Nam iuuenis in Gallia et in Illyrico multa strenue fecit occiso apud Mursam Ingenuo, qui purpuram sumpserat, et Trebelliano. Diu placidus et quietus, mox in omnem lasciuiam dissolutus tenendae rei publicae abenas probrosa ignauia et desperatione laxauit: Alamanni uastatis Gallis in Italiam penetrauerunt, Dacia quae a Traiano ultra Danuuium fuerat adiecta tum amissa est, Grecia, Macedonia, Pontus, Asia uastata per Gothos, Pannonia a Sarmatis Quadisque populata est, Germani usque ad Hispanias penetrauerunt, Parthi Mesopotamia occupata Suriam sibi coeperant uindicare.9
Tam desperatis rebus et deleto paene imperio Romano, Postumius in Gallia obscurissime natus purpuram sumpsit et per annos decem ita imperauit, ut consumptas paene prouincias ingenti uirtute moderatione reparauerit. Qui seditione militum interfectus est, quod Magontiacum, qui aduersus eum rebellauerat, Lolliano res nouas moliente, diripiendam militibus tradere noluisset. Post eum Marius uilissimus opifex purpuram accepit et secundo die interfectus est. Victorinus postea Galliarum accepit imperium, uir strenuissimus, sed cum nimiae libidinis esset et matrimonia aliena corrumperet, Agrippinae occisus est, actuario quodam dolum machinante, imperii sui anno secundo.10
Huic successit Tetricus senator, qui Aquitaniam honore praesidis administrans, absens a militibus imperator electus est et apud Burdigalam purpuram sumpsit. Seditiones multas militum pertulit. Sed dum haec in Gallia geruntur, in Oriente per Odenachum Persae uicti sunt. Defensa Suria, recepta Mesopotamia usque ad Tesifontem Odenachus penetrauit.