1
Anno octingentesimo et quinquagesimo ab Vrbe condita, Vetere et Valente consulibus, res publica ad prosperrimum statum rediit, bonis principibus ingenti felicitate commissa. Domitiano enim, exitiabili tyranno, Nerua successit, ut in priuata uita moderatus et strenuus, nobilitatis mediae. Qui senex admodum, operam dante Petronio Secundo praefecto praetorio, item Parthenio interfectore Domitiani, imperator est factus. Aequissimum se et ciuilissimum praebuit. Rei publicae diuina prouisione consuluit Traianum adoptando. Mortuus est Romae post annum et quattuor menses imperii sui ac dies octo, aetatis septuagesimo et altero anno, atque inter diuos relatus est.2
Successit ei Vlpius Crinitus Traianus, natus Italicae in Hispania, familia antiqua magis quam clara. Nam pater eius primum consul fuit. Imperator autem apud Agrippinam in Gallis factus est. Rem publicam ita administrauit ut omnibus principibus merito praeferatur, inusitatae ciuilitatis et fortitudinis. Romani imperii, quod post Augustum defensum magis fuerat quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque diffudit. Vrbes trans Renum in Germania reparauit. Daciam, Decibalo uicto, subegit, prouincia trans Danubium facta in his agris quos Taifali nunc, Victoali et Teruingi habent. Ea prouincia decies centena milia passuum in circuitu tenuit.3
Armeniam, quam occupauerant Parthi, recepit Farmatosyrie occiso qui eam tenebat. Albanis regem dedit. Hiberorum regem et Sauromatarum et Bosporanorum et Arabum et Osdroenorum et Colchorum in fidem accepit. Carduenos, Marcomedos occupauit et Antemusium, magnam Persidis regionem, Seleuciam et Tesifontem, Babylonem, Messenios uicit ac tenuit. Vsque ad Indiae fines et mare Rubrum accessit atque ibi tres prouincias fecit, Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, cum his gentibus quae Madenam adtingunt. Arabiam postea in prouinciae formam redegit. In mari Rubro classem instituit, ut per eam Indiae fines uastaret.4
Gloriam tamen militarem ciuilitate et moderatione superauit, Romae et per prouincias aequalem se omnibus exhibens, amicos salutandi causa frequentans uel egrotantes uel cum festos dies habuisset, conuiuia cum isdem indiscreta uicissim habens, saepe in uehiculis eorum sedens, nullum senatorum laedens, nihil iniustum ad augendum fiscum agens, liberalis in cunctos, publice priuatimque ditans omnes et honoribus augens quos uel mediocri familiaritate cognouisset, orbem terrarum aedificans, multas inmunitates ciuitatibus tribuens, nihil non tranquillum et placidum agens, adeo ut omni eius aetate unus senator damnatus sit atque his tamen per senatum ignorante Traiano. Ob haec per orbem terrarum deo proximus nihil non uenerationis meruit et uiuus et mortuus.5
Inter alia dicta hoc ipsius fertur egregium: amicis enim culpantibus quod nimium circa omnes communis esset, respondit: talem se imperatorem esse priuatis, quales esse sibi imperatores priuatus optasset. Post ingentem igitur gloriam belli domique quaesitam e Perside rediens apud Seleuciam Isauriae profluuio uentris extinctus est. Obiit autem aetatis anno sexagesimo tertio, mense uno, die quarto, imperii nono decimo, mense sexto, die quinto decimo. Inter diuos relatus est. Solus omnium intra Vrbem sepultus est; ossa conlata in urnam auream in foro quod aedificauit sub columna posita sunt, cuius altitudo cxl pedes habet. Huius tantum memoriae delatum est, ut usque ad nostram aetatem non aliter in senatu principibus adclametur, nisi «felicior Augusto, melior Traiano». Adeo in eo gloria bonitatis optinuit, ut uel adsentantibus uel uere laudantibus occasionem magnificentissimi praestet exempli.6
Defuncto Traiano Aelius Adrianus creatus est princeps, sine aliqua quidem uoluntate Traiani, sed operam dante Plotina Traiani uxore; nam eum Traianus quamquam consobrinae suae filium uiuus noluerat adoptare. Natus et ipse Italicae in Hispania. Qui Traiani gloriae inuidens statim prouincias tres reliquid, quas Traianus addiderat, id est Suriam et Mesopotamiam, Armeniam, reuocauit exercitus ac finem imperii esse uoluit Eufraten. Idem de Dacia facere conantem amici deterruerunt, ne multi ciues Romani barbaris traderentur, propterea quia Traianus uicta Dacia ex toto orbe Romano infinitas eo copias hominum transtulerat ad agros et urbes colendas; Daciae enim diuturno bello Deciuali res fuerant exhaustae.7
Pacem tamen omni imperii sui tempore habuit, semel tantum per praesidem dimicauit. Orbem Romanum circumiit; multa aedificauit. Facundissimus Latino sermone, Greco eruditissimus fuit. Non magnam clementiae gloriam habuit; diligentissimus tamen circa aerarium et militum disciplinam. Obiit in Campania maior sexagenario, imperii anno uicesimo primo, mense decimo, die uicesimo. Senatus ei tribuere noluit diuinos honores; tamen cum successor ipsius Titus Aurelius Antonius Fuluius hoc uehementer exigeret et uniuersi senatores palam resisterent, tandem optinuit.