1
Igitur imperator Honorius, dum uires rei publicae cotidianis cerneret labefactari incommodis, uirum strenuum et bellicosum Constantium comitem ad Gallias cum exercitu mittit. Is mox Galliam ingressus est, continuo Constantinum tyrannum apud Arelatem extinxit, Constans uero eius filius a Gerontio suo comite Viennae peremptus est. In cuius locum Gerontius Maximum quendam substituens, ipse a suis militibus iugulatus est. Maximus deinde purpura exutus in Hispania exulans egens obiit. Exinde Iobinus apud Gallias, mox adsurrexit, cecidit. Sebastianus tyrannus frater eius continuo creatus occisus est. Tertullus consul, qui se futurum principem in senatu gloriatus est, pari nihilominus exitu periit. Attalus a Gothis imperator effectus, postmodum captus a Constantio missusque Honorio truncata manu uitae relictus est. Heraclianus quoque cum Sabino genero cum tribus milibus ac septingentis nauibus ex Africa Romam tendens, occursu comitis Marini territus et in fugam uersus, arrepta naui solus Carthaginem rediit ibique peremptus est. Hos omnes Honorius optima religione magnaque Constantii industria superauit, merito sane, nam his diebus praecipiente Honorio, fauente Constantio, sopitis apud Africam haereticis pax Ecclesiae redditur. In qua fulgentissimus tunc apud Ipponiregium totiusque magister Ecclesiae florebat Augustinus.2
Interea Wallia Gothorum rex Dei iudicio territus Placidiam apud se honeste habitam, exigente Constantio, fratri Honorio reddidit pacemque cum eo datis lectissimis obsidibus pepigit seque pro Romanis aduersus barbaros, qui Hispanias inuaserant, pugnaturum spopondit. Mittunt e contrario Wandalorum, Alanorum Sueuorumque reges principi Honorio legationem in his uerbis: «Tu cum omnibus pacem habe, omnium obsides accipe. Nos nobis confligimus, nobis perimus, tibi uincimus, tuae erit quaestus rei publicae si utrique pereamus».3
His ita tantis incommodis Deo fauente sopitis Honorius Gallam Placidiam germanam suam Constantio suo comiti fide integerrimo et ingenti uiro iamdudum promissam magno cunctorum gaudio sociauit, ex qua Valentinianum filium Constantius genuit, qui postea rei publicae imperium gessit. Hoc in tempore foedus firmissimum cum rege Gothorum Wallia Constantius pepigit, tribuens ei ad habitandum Aquitaniam Galliae prouinciam eiusdemque prouinciae quasdam ciuitates uicinas. Cernens itaque Honorius ubique se Constantii uirtute et ingenio seu per bella seu pacis moderatione tueri, eum cunctis adnitentibus apud Rauennam in regni consortium adsciuit, qui necdum septem mensibus euolutis ex hac luce subtractus est.4
His diebus apud Bethleem Palaestinae beatissimus Hieronymus expletis xci annis ad Christum migrauit.5
Sequenti tempore Maximus apud Hispanias factione Iouiniani, qui tunc in re militari clarus habebatur, tyrannidem arripuit. Nec multo post superati utrique et capti ab Honorii exercitu eidem, cum apud Rauennam tricennalia sua perageret, praesentantur.Hac tempestate Brittanni Scottorum Pictorumque infestationem non ferentes Romam mittunt ac sui subiectione promissa contra hostes auxilia flagitant. Quibus statim ab Honorio missa militum legio magnam barbarorum multitudinem strauit coeterosque Brittaniae finibus expulit. Sed mox ut discessere Romani, aduecti iterum nauibus hostes obuia quaeque sibi conculcant ac deuorant. Rursumque aduolant Romani caesumque hostem trans maria fugant.
6
Hoc tempore dum Wandali Alanique Hispanias infestarent, Honorius ad eas defensandas Castinum ducem cum exercitu dirigit. Qui Castinus praeclarum uirum Bonifatium ac bellicis artibus exercitum inepto et iniurioso imperio ab expeditionis suae societate auertit. Bonifatius uero periculosum sibi indignumque ratus eum sequi, quem discordem superbientemque expertus esset, celeriter se ad portum Vrbis atque inde ad Africam proripuit magnumque postmodum rei publicae detrimentum totiusque Africae causa excidii extitit. Castinus uero tanto collega ob suam intemperantiam priuatus nihil dignum in Hispaniis gessit.7
Inter haec Placidia Augusta a fratre Honorio pulsa ad Orientem cum Honoria et Valentiniano filiis profecta a Theodosio Augusto, Archadii alterius germani sui filio, honorifice libenterque suscepta est. Honorius uero postquam cum minore, de quo praemissum est, Theodosio Archadii sui germani filio annis quindecim imperasset, cum iam antea cum fratre annis tredecim ac sub patre duobus regnasset, rem publicam, ut cupierat, pacatam relinquens, apud urbem Romam uita exemptus est corpusque eius iuxta beati Petri apostoli martyrium in mausoleo sepultum est.