13
Interea Alaricus Italiam ingressus, cum ab Honorio sedes quo cum suo exercitu consistere possit expeteret, Honorius deliberato consilio ei Gallias concessit; qui dum ad Galliam pergens ob recuperationem iumentorum apud Pollentiam aliquantulum resedisset, Stilico comes in perniciem rei publicae Gothos pertemptans, dum eos insidiis adgredi cuperet, belli summam Sauli pagano duci commisit. Qui ipso sacratissimo die Paschae Gothis nil tale suspicantibus super eos inruit magnamque eorum partem prostrauit; nam primum perturbati Gothi ac propter religionem cedentes, demum arma corripiunt, more se solito cohortantur uictoremque uirtute potiori prosternunt exercitum. Hinc in rabiem furoris excitati coeptum iter deserentes Romam contendunt petere, cuncta per quae ierant igni ferroque uastantes. Nec mora uenientes Vrbem capiunt, deuastant, incendunt, dato tamen prius praecepto, ut si qui in sancta loca praecipueque sanctorum apostolorum Petri et Pauli basilicas confugissent, hos in primis inuiolatos securosque esse sinerent, deinde in quantum possint praedae inhiantes a sanguine temperarent. Capta itaque Roma est anno millesimo centesimo sexagensimo quarto conditionis suae. Die sane tertia sponte Gothi Vrbe discedunt, facto aliquantarum aedium incendio, sed ne tanto quidem, quantum olim a Caesare factum est.14
Deinde per Campaniam, Lucaniam Britiamque simili strage bacchantes Regium peruenere, in Siciliam transfretare cupientes. Quo cum transmeare ascensis nauibus uellent, perpessi naufragium plures suorum amisere. Halaricus inter haec, dum quid ageret deliberaret, apud Consentiam subita morte defunctus est. Gothi Basentum amnem de alueo suo captiuorum labore deriuantes Halaricum in medio eius alueo cum multis opibus sepeliunt amnemque meatui proprio reddentes, ne quis locum scire possit, captiuos qui interfuerant extingunt.15
Regem deinceps Athaulfum Alarici adfinem Gothi constituentes Romam redeunt: si quid residui fuit, more locustarum eradunt, auferentes exinde Gallam Placidiam Theodosii principis filiam, sororem Honorii, quam sibi Athaulfus apud Forum Cornelii coniugio sociauit. Quae multo post rei publicae commodo fuit. Nam ad hoc mariti animum acerrimo ingenio subtilibus blandimentis inflexit, ut ultro a Romanis pacem expeteret. Qui ad Gallias proficiscens dein apud Barchilonem fraude suorum occisus est. Post quem Segericus regnum capiens, dum pacem Romanis seruare disponit, et ipse a suis peremptus est. Deinde Wallia regnandi iura suscepit ad hoc electus a Gothis, ut pacem infringeret, ad hoc a Deo ordinatus, ut confirmaret.16
Interea comes Stilico Wandalorum perfidae et dolosae gentis genere editus, Eucherium, ut dictum est, filium iam a puero Christianorum persecutionem meditantem, ut in imperio substitueret, ante biennium Romanae inruptionis gentes copiis uiribusque intolerabiles, hoc est Alanorum, Sueuorum, Wandalorum, Burgundionum, ultro in arma suscitauit easque pulsare Gallias uoluit, ut sub hac necessitate a genero in filium extorquere imperium possit. Tandem ubi imperatori Honorio exercituique Romano haec tam ingentia damna patefacta sunt, commoto iustissime exercitu occisus est Stilico, qui ut unum puerum purpuram indueret, totius generis humani sanguinem dedidit. Occisus Eucherius eius filius paucique cum isdem satellites tantarum molitionum puniti sunt. Eodem tempore clarissima Vrbis loca fulminibus diruta sunt, quae inflammari ab hostibus nequiuerunt.17
Inter haec apud Brittanias Gratianus tyrannus mox creatur occiditur. Huius in loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito uirtutis eligitur. Qui ad Gallias transiens saepe a barbaris incerto foedere inlusus detrimento magis rei publicae fuit quam augmento. Tunc duo iuuenes locupletes, Didimus et Viridianus, adsumptis propriis seruulis ac uernaculis sese patriamque a barbaris et tyranno defensare moliti sunt. Aduersus hos Constantinus Constantem filium ex monacho Caesarem factum cum quibusdam foederatis barbaris in Hispanias misit. Constans barbarorum fultus auxilio eos primo proelio peremit. Quibus barbaris dum claustra Pyrinaei montis commissa fuissent, ab eis tota illa, quae per Gallias bachabatur, ferocitas gentium Hispaniarum prouinciis intromissa est. Itaque post multas strages, incendia et rapinas tandem diuisis sedibus barbari ad aratra conuersi Romanorum residuos coeperunt ut socios amicosque fouere.PAVLI DIACONI HISTORIA ROMANA LIBER TERTIVS DECIMVS