8
Itaque quinquagesimum Theodosius annum agens aetatis in pace apud Mediolanum rebus excessit humanis utramque rem publicam utrisque filiis Archadio et Honorio quietam relinquens. Corpus eius eodem anno Constantinopolim translatum atque sepultum est.9
Anno ab Vrbe condita millesimo centesimo quadragesimo nono Archadius Augustus in Oriente, Honorius frater eius in Occidente quadragesimo secundo loco commune imperium, diuisis tantum sedibus, tenere coeperunt. Quorum pater curam uiris potentissimis mandarat habere, id est Rufino Orientalis aulae, Stiliconi Occidentalis imperii. Vixitque Archadius post patris excessum annis duodecim imperiique summam Theodosio filio paruo admodum moriens tradidit.10
Interea Gildo comes Africae, cognita Theodosii morte, arbitratus minimam in paruulis spem fore, Africam iuri proprio coepit usurpare. Huius frater Mascelzer germani perfidiam perhorrescens in Italiam rediit; Gildo duos eius filios, quos pater reliquerat, dolo circumuentos occidit. Ad hunc iam hostem bello insequendum Mascelzer frater missus est. Mascelzer iam a Theodosio sciens quantum in rebus desperatissimis oratio hominis per fidem Christi clementiam Dei impetraret, Caprariam insulam adiit; inde secum sanctos uiros abducens, cum quibus orationibus ac ieiuniis dies aliquod continuauit et noctes; ante triduum quoque quam hosti contiguus fieret, cernit noctu beatum Ambrosium paulo ante defunctum, quo uel quando uictoriam caperet, diem sibi indicantem et locum. Ac tertio demum die post noctem orationibus hymnisque peruigilem cum quinque solummodo milibus aduersus lxxx milia hostium pergens eos Dei nutu sine bello in deditionem accepit; quo uiso auxiliarii Gildonis barbari ilico terga dedere; Gildo et ipse fugam arripiens ascensa naui, cum in Africam redisset, post aliquot dies strangulatus interiit. Sane idem Mascelzer rerum secundarum insolentia tumens ecclesiam Dei temerare ausus est atque ex ea quosdam non dubitauit extrahere. Secuta mox poena sacrilegium est, nam post aliquantum temporis ipse punitus est.11
Interea Rufinus, cui a Theodosio Orientalis aulae cura commissa est, malo perfidiae deprauatus, cum barbarorum solaciis regnum temptaret inuadere, morte iustissima poenas luit. Stilico quoque Occidentis tutor imperii, inmemor conlatorum beneficiorum, inmemor adfinitatis, nam socer extabat Honorii, regnum et ipse Eucherio filio affectans ingentia rei publicae intulit mala; nam saepe cum delere posset barbaros, fouit, saepe Alaricum cum Gothis suis uicit, saepe conclusit, semperque dimisit. Cui quis fuerit exitus, suo melius in loco dicetur.12
Inter haec omnium antiquorum praesentiumque hostium longe inmanissimus Radagaisus rex Gothorum totam repentino inundauit Italiam impetu. Nam fuisse in eius populo plus quam ducenta milia Gothorum ferunt. Hic supra hanc incredibilem multitudinem indomitamque uirtutem barbarus erat et Scytha, qui omnem Romani generis sanguinem diis suis propinare deuouerat. Inuadit ilico Romam pauor infinitus, fit omnium paganorum in Vrbe concursus; adclamatur a cunctis se haec ideo perpeti, quod neglecta fuerint magnorum sacra deorum. Magnis querelis ubique agitur et continuo de repetendis sacris celebrandisque tractatur; feruent tota Vrbe blasphemiae, nomen Christi tamquam lues aliqua probris ingrauatur. Conducuntur a Romanis aduersus Radagaisum duo pagani duces, Gothorum Sarus, Vldin Hunnorum. Sed non sinit Deus rem suae potentiae infidelium uirtutem uideri; conterritus namque diuinitus Radagaisus in aspero Fesulani montis iugo urguente undique timore concluditur agminaque, quibus angusta dudum uidebatur Italia, latendi spe in unum ac paruum uerticem truduntur; quo cum fame et siti conficerentur, rex Radagaisus solus spem fugae sumens captus a Romanis in uincla coicitur ac paulisper retentus uita priuatur. Tanta uero multitudo captiuorum Gothorum fuisse fertur, ut uilissimorum pecodum modo singulis aureis passim greges hominum uenderentur.