В-седьмых, там, где очевидное для нас и [очевидное] по природе не суть одно и то же, нам присущ [путь] познания от более очевидного для нас к более очевидному по природе. Т. е. мы легче и проще познаем то, что более очевидно для нас, и с большими трудностями приходим к тому, что более очевидно по природе. И очевидное по природе мы познаем плохо и несовершенно, поскольку наш разум, как утверждает Аристотель во II книге
Item octavo, quia omne dubium fit notum per certum, et omnis error evacuatur per solidam veritatem. Sed in mathematica possumus devenire ad plenam veritatem sine errore, et ad omnium certitudinem sine dubitatione: quoniam in ea convenit haberi demon strationem per causam propriam et necessariam. Et demonstratio facit cognosci veritatem. Et similiter in ea contingit haberi ad omnia exemplum sensibile, et experientiam sensibilem figurando et numerando, ut omnia ad sensum manifestentur: propter quod non potest esse dubitatio in ea. Sed in aliis scientiis excluso mathematicae bene ficio, tot sunt dubitationes, tot opiniones, tot errores a parte hominis, ut non possint explicari, ut manifestum est, quoniam demonstratio per causam propriam et necessariam non est in eis ex propria potestate, eo quod in naturalibus propter generationem et corruptionem propriarum causarum, sicut effectuum, non est necessitas. In metaphysicis non potest fieri demonstratio nisi per effectum. Quoniam inveniuntur spiritualia per corporales effectus et Creator per creaturam, sicut patet in ilia scientia. In moralibus non possunt esse ex propriis demonstrationes ut Aristoteles docet. Et similiter nec in logicalibus nec grammaticalibus, ut planum est, possunt esse demonstrationes potissimae propter debilitatem materiae de qua sunt illae scientiae. Et ideo in sola mathematica sunt demonstrationes potissimae per causam necessariam. Et ideo solum ibi potest homo ex potestate illius scientiae devenire ad veritatem. Similiter in aliis scientiis sunt dubitationes, et opiniones, et contrarietates a parte nostra, ut vix concordetur in una vilissima quaestione, nec in uno sophismate; non enim sunt in eis ex sua proprietate experientiae figurationum et numerationum, per quas omnia certificari debent. Et ideo in sola mathematica est certitudo sine dubitatione.