Notum sit omnibus tarn praesentibus quam futuris, quod, de-ficientibus, propter extremam aetatem, viribus, rerum angustia et gubernaculi gravitate perpensis, ad majorem Dei gloriam, Ordinis, Fratrum et Statutorum tutelam et salutem, ego, supra dictus, hu-milis Magister Militiae Templi, inter validiores munus Supremum statuerim deponere Magisterium.
Idcirco, Deojuvante, unoque Supremi Conventus Equitum consensus, apud eminentem Commendatorem et carissimum Fratrem, Franciscum-Thomam-Theobaldum Alexandrinum, Supremum Ordinis Templi Magisterium,
PRIVILEGIAet AUCTORITATEM contu-li, et hocpraesenti decreto pro vita confer, cum potestate, secundum temporis et rerum leges, lurati alteri, institutionis et ingenii nobili-tatae morumque honestate praestantissimo, Summum et Supremum Ordinis Templi Magisterium SUMMAMQUE AUCTORITATEM confer endi. Quod sic, adperpetuitatem Magisterii, successorum non in-tersectam seriem et Statutorum integritatem tuendas. Jubeo tame nut non transmitti possi Magisterium, sine commilitonum Templi Conventus Generalis consensus, quoties colligi valuerit Supremus iste Conventus; et, rebus ite sese habentibus, successor ad nutum Equitum eligatur.Ne autem languescant Supremi Officii munera, sint nunc et perenniter quator Supremi Magistri Vicarii, supremam potestatem eminentiam et auctoritatem, super universum Ordinem,
SALVO JURI Supremi Magistri, habentes: qui Vicarii Magistri apud seniors secundiim professionis seriem, eligantur. Quod Statutum e commendat mihi et Fratribus voto SACROSANTI supra dicti Venerandi Beatisimique Magistri nostril, Martyris (cui honos et Gloria): Arnen.Ego denique, Fratrum Supremi Conventus decreto, e suprem mihi commissa auctoritate, Scotos Templarios Ordinis desertores anathemate percussos, illosque et Fratres Sancti Johannis Hiero-solymae, dominiorum Militiae spoliatores (quibus apud Deum misericordia) extra girum Templi, nunc et in futurum, volo, dico et jubeo.
Signa, ideo, pseudo-Fratribus ignota et ignoscenda constitui, et commilitonibus tradenda, et quo, in Supremo Conventu, jam tradere modo placuit
(6).Quae vero signa tantummodo pateant post debitam profession-er et equestrem consecrationem, secundiim Templi commilitonum Statuta, ritus et usus, supra dicto eminenti Commendatori a me transmissa sicut a Venerando et
SANCTISSIMO Martyre Magistro (cui honos et gloria) in meas manus habui tradita. Fiat sicut dixit. Fiat. Arnen.
Ego Johannes-Marcus Larmenius
dedit, die decima tertia februarii 1324.Ego Franciscus-Thomas-Theobaldus Alexandrinus,
Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1324.Ego Arnulphus De Braque,
Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1340.