[340] Episcopus Dobrinensis, frater Ducisse Masoviensis, ex una parte tendens in Lithwaniam venit ad commendatorem de Balga et de Cristburg, a quibus honoratur multo et mittunt eum in Ritterswerder ad Wytaudum pretendens facere unionem inter Pcilonos et ordinem, sed tradicionem querebat, sic et Wytaud, qui ab ordine ad paganos se convertit; stetitque tribus septimanis in Ritterswerder, petens inconjugem sororem Wytaudi et dedit earn ei, ibidem nupciis celebratis, quod ab alio episcopo nunquam est auditum. Wytaud veniens ad paganos amphora pretendens tradimenta. Hortabatur quidem fratrem Marquardum de Saltzbach, ut eum sequeretur, promittens ei castra etc.; sed recusabat, asserens se diciorem eo. Multi eciam negociatores erant ibi et peregrini nobiles, sc. dominus Perse de Anglia etc., qui proponebant ire in Ritterswerder in succursum Wytaudi, quos remisit ad sua, cum venissent ad Tzuppam, dicens: se non egere auxilio eorum, quia convertisset se, et revertuntur in Konigsberg.
Eo tempore dux Johannes Vinaut tenuit domum vice Wytaudi dictam Beyeren, quam ordo cum aliis circumjacentibus instauraverat et misit nuncios ad eum, ut relicta domo cum conjuge et rebus veniret ad eum in Ritterswerder et obedivit et sequitur Wytaudum, a quo dolo circumventus est.
[342] Rex Cracoviensis misit nuncios Wytaudo, qui dicerent, ut domum relinqueret et fundius concremaret, velletque ei terram dare cum castro Wylie, et misit Wytaud dicens captianeo, ut novam Garten preservaret quocunque modo posset; transfretant Mymilam, domum per tradimenta vicerunt. Capitaneusque ait cristianis: mala damus pro bonis; necesse tamen habemus domini nostri favorem et graciam conservare. Burggravius tunc temporis erat in Lithwania; ut compararet necessaria domus, qui a familia Wytaudi est dire vinculatus, reliquos in castro cum rebus suis miserunt domi; de antiqua Garten sine intermissione cum bombardis sagittantes, probantes eius firmitatem nec nocuerunt et ita earn igne incinaverunt usque ad fundamentum, sicut eciam fecerant Ritterswerder. Нес de Wytaudo sunt relata.
In atuhumpno anno 1392. Marschalcus frater Engelhart Rawe cum multidine magna frafrum et peregrinorum festinat in castrum sancti Johannis, parata ibidem mensa honoris per Marschalcum; dominus Appil Vochs de Franken, vexillifer vexilli sancti Georgii, tenuit sedem digniorem, veniuntque in Schirazen et ad spacium sadii de domo descenderunt ad paludem accedunt; pagani vero Marschalco domum presentabant, in qua inventus est gener Wytaudi, de mane procedunt et si tardius processissent, episcopum captivassent, et revertuntur.
[344] Reysa hyemalis ordinacione magistri et suorum fit, in qua Marschalcus statuit capitaneum fratrem Wernherum Tetinger et cum eo magnus commendator et alii preceptores atque peregrini, premissis 4 vexillis sc. sancti Georgii, Gelrencium, Hollandinorum, 4tum Francigenarum et alia quam plura vexilla steterunt ante Garten, ad quod per deserta transeuntes venerant et impugnant cum lapidibus bombardarum castrum et in tercia die victum est et bene 3000 sunt captivati, de quibus aliqui per invidiam sunt occisi, succensa domo, per deserta sunt reversi in Prussiam, in gaudio cum captivis, laudes dicentes deo, a quo omnia etc.
Eodem tempore ordinacione magistri cum exercitu veniunt et castrum Stramel funditus subvertunt.
Post hec ad magnam dietam venit magister in terram Dobrinensem, quam ad ordinis profectum suscepit et protectionem suam die ac nocte et omni hora praevia et matura premeditacione.
Wytaud restauravit Garten anno 1393., unde Magister Marschalco frati Wernhero Tetinger mandavit, ut cum exercitu illo festinaret, et cum navibus de Reno descendit flumen Pis in Naram, de quo ascendunt in Leber vulgariter et intrant Stagnum, per quod transfretant ceterius et cum plaustris naves 8 miliaribus ducunt in Mymilam, sperabantque ibi invenire vadum, quod quesivit commendator de Balga nec invenit, Comes Conradus de Kyborg; advocatus de Sambya cum commendatore in alio loco temptant, sequentes conductorem, ubi multi per fluvii inundacionem sunt absorpti preter alios 6 fratres. Advocatus vero Sambyensis cum armis et structuram destruxit et incineravit omnino. Pagani sequuntur et conveniunt; duo quoque peregrini interfuerunt, dominus Johannes Subener miles, tenens vexillum sancti Georgii in terra inimicorum, donee alii superveniunt et in nomine domini transnatabant, in magnis tamen periculis et veniunt ad Marschalcum, qui cum exercitu venit in Prussiam.
Deinde clamor venit, quomodo Magister Conradus Walroder obijsset 3o sc. anno sue dignitatis, ordine vero 24 et se[348]pultus es in Marienburg, cui cronica optat sempiternam requiem in longo sermone.