Magister dictus prehabita consultacione cum preceptoribus statuit reysam anno 1394. ad reedificandum de fortissimis lignis Ritterswerder in locum pristinum, proponebantque pergere in Wyllam, collecta grandi copia suorum et peregrinorum de Francia et Almannia etc. Vocaverat etiam Magister sagittarios de Genewel 150, cum quibus dominus Theodoricus de Logendorff susceptis ibidem insigniis militaribus navigio venit in Prussiam, aliqui eorum nati erant de Francia, maior pars de Genewel, et veniunt in justa hora ad impugnandum infideles. Magister tandem porrexit in Konigsberg et post hec in Labyo cum preceptoribus.
Supervenit Marschalcus cum peregrinis de Labio, magnus commendator etc. navigio transeunt in reysam cum peregrinis, committentes commendatori de Elbingo, ut equos mitteret post eos et veniunt in stagnum vulgariter Kurisch-Hab et tempestate valida ingruente sunt turbati. Cristburgenses amiserunt ibidem arma et alii plures et cum periculo veniunt in Gilgam et ascenderunt in hoc flumine in Mymilam, tendentes in [358] Ragnitam, venientes quoque ante Suppam, ubi Samayte eos cognoverunt et Wytaudo detulerunt. Et celeri navigio Magister cum suis ascendens Mimilam, descendit in Ritterswerder, stans in 4 diebus et audivit, quomodo Wytaud superveniret cum magno exercitu et venit ad terram sicut prius in dolo et cum bombardis suis impugnat tentoria Magistri, Marschalci, maxime tentorium commendatoris de Balga. Similiter magister ordinavit pixides in hostes suos in pari forma. Tandem Magister et Wytaut colloquuntur, sed pax expiravit, et iterum ut prius mutuo se invadunt; unde duo sub Wytaud sunt occisi per sagittarium Magistri, duo in aquis similiter quam lapides volitabant. Hinc et inde Lithwani fortiter armati, quietis impacientes cum bombarda per quendam Genewel sunt turbati.
Multi quoque Polonorum erant presentes cum Wytaudo contra cristianos bellantes, de quo postea possent penitere aut sui successores propter presumpcionem et superbiam eorum. Witaudusque habuit in suo exercitu 15000 equestrium armatorum. Turba magistri parva fuit; preceptores cum peregrinis erant in bono animo. Magister quoque confortans suos et animans, in numero armatorum vix habens 400, nec desperabant aggredi tantam multitudinem neque formidabant innumeras sagittas etc. Magister bombarum Girke se ipsum negligenter occidit, Andreas vero dicto auxilio in insula se protexit.