Eodem tempore Marschalcus cum preceptoribus et domino de Wyrtenberg in magno exercitu, premisso vexillo sancti Georgii, quam (!) tenuit dominus Johannes Nidecker Francigena et conserquenter vexillo beate virginis etc. veniunt ad Grauden vulgariter planantes transitum, quia via profunda, et ad Mimilam, in quo invenerunt naves suas cum victualibus, transfretantes intrant silvam prof undam et inviam et veniunt in terram inavisatam Samaytarum preceduntque Wytingenses, consequenter de Ragnita, de Ynsterburg, deinde vexillum sancti Georgii, deinde ordinis et tota die usque ad vesperam in gladio et igne vastantes cum paganis belligerando, de quibus plures occisi et captivati sunt, juvenes cum adultis, et prima nocte statuunt quietem sub bona custodia inter inimicos ad quandam aquam; habebant tamen multos clamores in silvis. De mane surgunt in vindictam paganorum et statuunt insidias supervenientesque Samaite ut predantur, et insidias tenentes insurgunt in eos, 12 ex eis occidentes, alii vero evaserunt; totam diem in ocisione, incendio etc. alii deducunt usque in noctem, in qua quieverunt in Rosittiem sub custodia inter inimicos. De mane pergunt ad naves in Mimila, ibique inve[350]niunt victualia et in pace per-noctant. De mane descenderunt per Mimilam in Prussiam cum exultacione, adducentes 400 captivos Samaitarum bene valenites. Multos quoque paganorum de Hucke vulgariter etc.
Anno 1394. frater Conradus Junginger nobilis genere per Capitulum concorditer eligitur in Magistrum generalem. Locum vero magistri tenuerat frater.....de Helfensteyn magnus commnendator et nobilis etc.
Reysa in latum edicitur hiis temporibus Wernhero Tetinger Marschalko commissa, ad quam venerant Francigene, Teutoni, preceptores et prefecti, qui cum marschalco in rigida hyeme veniunt prope Garten. Per Mimilam pertranseunt non ad profectum paganorum, venientes ad Nergam, vertunt se contra Neugarten, vieque erant male propter rigorem hyemis; sed marschalcus parum huiusmodi curabat. Cum pagani sentirent, cristianos esse in propinquo, castrum incinerant et abierunt; processerunt quoque in Lyden vulgariter, quod similiter invenerunt incineratum. Convertentes se in Merken, quod eciam a [352] paganis est exustum. Deinde hinc inde equitant, vastant et perturbant nec ante umquam ab aliquo marschalco tarn distans reysa fuit attemptata, in qua reysa interfuerunt Comes de Liningen, Bekvort, Anglicus et Francigene etc.; vexillo enim sancti Georgii non pepercerunt; adducunt in Prussiam captivos innumeros virorum, mulierum ac puerorum, de quibus supersunt in Prussia in hodiernum et longe post 4 ebdomadas sunt reversi.
Deinde Magister cum Marschalco in reysam mittunt fratrem Ulricum Junginger advocatum Sambiensem cum preceptoribus et peregrinis et simul pergunt in Lithwaniam, veniuntque in terram Rositten vulgariter ibique annunciatum fuit eis, ut domum redeant, quum Wytaut venisset contra Jurgenborg cum gravi exercitu per nemora multum longa.
Interim commendator de Balga, Comes Conradus de Kiborg, cum potencia porrexit in Droytzen non avisatam terram Russie et viriliter earn vastabat igne, gladio, plures interimens. Eduxit quoque validos Rutenos captivos 300 et 4 sexagenas thaurorum preter aliam predam magnam et cum gracia revertuntur.
Dux Masovie volens dilatare terminos suos contra ordinem novam, erexit domum vulgariter Sloterie dictam ad ripam Are. Quare Magister misit Comitem Rudolfurn commendato[354]rem de Balga, fratrem Walroder commendatorem de Reno cum populo multo, qui in furore suo Polonos expulerunt de castro, usque ad fundamentum ipsum igne destruentes.
Dux Johannes Masoviensis genere ibidem captivatur, quern ducunt usque ad Nare flumen et habita consultacione ad manum permittunt et predicta structura fuit violata. Post hec Magister vocavit dictum ducem, ut absque dilacione Magistro se presentet et ita reversi sunt, Polonos in merore relictos. Audivi ab antiquis, quomodo prefectus de Ynsterburg misit 6 ad latrocinandum in desertis circa penthecosten, quos Lithwani forti manu persequuntur et convertunt ad flumen Kirse, ubi manducabant, quod habebant. Lithwani vero sequuntur; quos cum percepissent, occultabant se ad miliare in deserto et veniunt ad aggerem, ubi iterum eos cognoverunt et Salice eos invenerunt, qui cum evadere nequirent, coperunt se defendere unde 8 de Lithwanis descendunt de equis et in mutuo conflictu duo de Lithwanis sunt occisi. Alii vero fugierunt, transeuntque consequenter ad Czuppam, unusque sedit in equo, qui fuerat Lithwanorum et superveniunt 4 Lithwani et sedens in equo clamavit. Lithwani veniunt et ita fugiunt et veniunt in Ynsterburg et inveniunt fratrem Kyntzel Kalsbuch, qui paganos sepe perturbavit.