Sylvae Morelli non nisi belluisMihique, sed iam plus quoque cognitaeMihique lamentisque nostris,Quam patriis catulis ferarum.Et tu dolentis non semel auctiorFletu Remagi, ex quo placitum deisCnidique reginae potentiMergere nos Stygio baratro.Vos sol, et aurae, et conscia (pro dolor)Ardoris olim sidera mutuiAdeste supremum, ulimisqueSi merui date vim querelis.Nam quo aestuantis deinde novissimaServantur oris verba? semel moriSi iam necesse est, quin supremaCor tumidum satiamus ira?Non sic capaci vis furit igneaFornace clusa, aut fulmineus vaporAustroque nimbosoque CauroAethereas glomerante nubes.Haec haec fides est, hoc meruit meusArdor? quid ultra spe miseri improbaTorquemur? incassumque amantesQuod cupimus meruisse avemus?An quisquam inanem vanius aeraCaptet dolosis retibus? aut iubarSolare consertis fenestris,Quam meritis animos puellae?Crudele seclum: quas neque amor movet,Precesque, et ipsis de lachrymis virumCeu rore vocales cicadae,Exhilarant male fida corda!Ergo dum inanis pectore spiritus,Curvaeque qualiscunque sonus lyrae,Chaosque et ultrices sororesPerfidiae memores precabor.Quanquam quid amens heu precor? aut cui?Digna est fatemur quae pereat male.Sed ipse non idcirco dignusQui precer haec modo tantum amatae.Quin vivat, et nos nunc quoque sentiatIngrata amicos: et facinus suumVirtute de nostra fidequeColligat, et fateatur ultro.At ipse longae perfidiae memor,Tandem solutus compede dispari,Votumque persolvam potentilustitiae, Nemesique sanctae.Omnis exultat locus, omnis aetasLaeta renidet.Ipse reiectis humero capillis,Candet in palla crocea Cupido,Acer et plena iaculis pharetra,Acer et arcu.Et modo huc circumvolitans, et illucNectit optatas iuvenum choreas,Artibus notis alimenta primoDum parat igni.Nunc puellaris medius catervaeIllius flavum caput, illiusqueComit et vultus, oculisque laetumAddit honorem.Mitte vesanos bone Rhalle questus.Iam sat indultum patriae ruinae est.Nunc vocat lusus, positisque curisBlanda voluptas.Quid dies omneis miseri querendoPerdimus dati breve tempus aevi?Sat mala laeti: quoque sorte, coelum hocHausimus olim.Huc cadum profer puer Hyle trimum:Cedat et moeror procul, et dolores.Tota nimirum Genio, mihiqueFulserit haec lux.