Читаем ГРАМОТЫ ВЕЛИКИХЪ КНЯЗЕЙ ЛИТОВСКИХЪ съ 1390 по 1569 годъ собранныя и изданныя подъ редакціею Владиміра Антоновича и Константина Козловскаго. полностью

Sigismundus, Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Litvaniae, nec non terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cujaviae, Russiae totiusque Prusiae ac Masoviae, Culmensis, Elbingensis, Pomeraniae et caetera dominus et haeres. Memoriae commendamus sempilernae, universis et singulis tenore praesentium significantes, quod cum nemo est, qui nesciat, ut homines, quae meliora honestioraque sunt, mirifice appetunt et sequunlur, et sicut in coelo alii aliis sunt praestantiores superioresque, ita et in hoc mundo, hi, qui virtute, innocentia, fide, integritate et humanitate praestant, maioris ponderis et aestimationis apud omnes habentur; cum autem reges et principes post Deum in orbe terrarum primurn et praecipuum locum inter mortales obtinent, data est eis omnium consensu potestas, ut rerum humanarum sint moderatores et, pro singulorum hominum virtutibus, alios prae aliis proemiis condecorent et augeant; sane cum accepimus fideli narratione magnifici Nicolai de Schydlowicz, castellani Sandomiriensis, regni nostri Thesaurarii, Radomiensis, Osvecimiensis, Zatoriensis, Crepicensis, Olstinensis et Grodecensis capitanei, ex linea materna de familia Cignorum oriundi, et generosorum Joahnis Labucz, dapiferi curiae nostrae, Pauli de Volia, tribuhi Radomicensis et subdapiferi Sandomiriensis, nec non Joannis Krajowski, dapiferi /153/ Sermiensis, et Dominae Bonae, reginae Poloniae, conjugis nostrae charissimae, et Petri Krzczonowski, fratrum et patruorum de familia et gente Cignorum, ut egregius Nicolaus Burkath de Brzezynka, factor in Czerniachow, est homo ejus modi morum, virtutis, prudentiae, fortidudinis, constantiae, facultatum et in rebus gerendis dexteritatis, ut meritum illum, et ipsius liberos masculos et femellas, ex lumbis ipsius legitime descendentes, pro fratribus clenodialibus domus, gentis et familiae Cignorum habere cuperent; prout jam ex nunc eundem Nicolaum, cum ipsius legitima posteritate, in dornum et familiam gentemque Cignorum coram nobis adoptarunt, asciverunt et susceperunt; suplicarunt igitur nobis dicti magnificus et generosi Nicolaus de Schydlowicz, Joannes Labucz, Paulus de Volia, Joannes Krajowski et Petrus Krzczonowski, fratres clenodiales, ut hujus modi adoptionem et adscriptionem dicti Nicolai et ejus legitimae posteritatis in familia, domum et gentem Cignorum admittere approbare et confirmare, eundemque Nicolaum, cum ipsius legitima posteritate, nobilem creare dignaremur; nos, scientes adoptiones hujusmodi, ex vetustioribus moribus et sacris legibus constitutas, et regiae autoritati, a qua omnis pendet proceditque nobilitas, perlinere et proprium esse; eos-scilicet, qui vel rebus strenue gestis, vel more, fidei ac virtutum ornamento pollent, honore debito prosequi et ad nobilitatis ordinem evehere et attollere . . . . . . supra nominatum Nicolaum, ipsiusque posteritatem sexus utriusque, juxta adeptionem superius factam, ex certa scientia et speciali gratia, autoritate nostra regia, quae ad hoc maxima est, nobilem creamus, facimus eumque cum sua posteritate legitima familiae Cignorum adnuamus et connectimus perpetueque conglutinamus, ac eundem liberosque, et nascendos ipsius omnibus et singulis, ubicunque gentium et terrarum extiterint, nobilibus status utriusque spiritualibus . . . . . . . . . . . . . et secularibus de nobili stirpe et claro genere ab eorum avis, proavis, atavis, per lineam rectam ex utroque parente procreatis, assimilamus et adaequamus; quorum insigne et commune proclamamus: est cignus alba in campo rubro cum plantis pedum nigris et rostro etiam nigro; supra galeam torneatilem cignus ipsa alba cum fasciis rubris et albis coloribus depictis, inferius demisse (sic), prout id manu et arte pictoris lucidius est depictum; decernentes et praesenti edicto statuentes, ut praedictus Nicolaus cum legitima posteritate praesenti et futura hoc insigni, tanquam proprio et naturali, in sigilis, anulis, catenis, signis, tentoriis, sentis, vexilis, velis, clipeis, ornamentis, ludis et actibus solennibus, seriis et reliquis ornamentis uti, potiri, et gaudere, depictaque et exculpta publice /154/ ac privatim portare et ferre possit et debeat, perpetuo et in aevuni admittamus; praeterea et dignum esse censemus praefatum Nicolaum et ipsius liberos ac liberorum posteros ad omnes et singulos magistratus, dignitates, honores et officia spiritualia et secularia, deponens ex nunc omnem plebei generis humilitatem, quocumque nomine per eos contractam, quo juri communi nobilium contrariae esse solet. Si quis aut praemissis omnibus ausu quovis contraire et hanc paginam nostram infringere volnerit, noverit, se gravissimam redignationem regiam et paenam, in statutis et legibus regni contentam, incursurum. Volumus enim et docernimus hoc privilegium ad oranem probationem nobilitatis ipsi Nicolao et suis legitimis successoribus omnino sufficere. In ejus rei testimonium sigillum nostrum est apensum. Actum et datum Cracoviae, in conventu generali, feria secunda post dominicam septuagesimae proxima, anno domini millesimo quingentesimo, trigesimo secundo, regni vero nostri — vigesimo sexto; praesentibus Reverendissimo et reverendis in Christo patribus, donmis: Mathia de Drzewicza, archiepiscopo Gnesnensi, ac regni nostri primate; Petro de Themicze. Kracoviensi, regni nostri vicecancellario; Joanne Carnkowski Wladislawiensi; Joanne de Latalicze, Poznaniensi; Andrea Cricio, Plocensi; Joanne Chojemski, Premisliensi; Petro de Gamratis, Camenecensi, — episcopis; nec non magnificis, generosis et venerabilibus: Christophoro de Schydlowicz, castellano et capitaneo Cracoviensi, ac regni Poloniae cancellario, Stanslao de Cosczelecz, Poznaniensi et capitaneo Marienburgiensi; Otto de Chodecz, Sandomiriensi; Nicolao de Cosczielecz, Calisiensi; Joanne comite de Tharnow, Russiae et exercituum regni nostri, ac Sandomiriensi capitaneo; Georgio de Bayzen, Marienburgiensi, — palatinis; Lucae de Gorka, Poznaniensi; praefato Nicolao de Schydlowicz, Sandomiriensi; Petro Cmita de Visnicze, Voycensi; Laurencio Myskowski, Bitomiensi; Joanne de Vieczynca, Plocensi, — castellanis; Nicolao Zamoszczki, praeposito Tarnowiensi, cantore Sandomiriensi et canonico Cracoviae; Stanislao de Olesniki, praeposito Skarbimiriensi et canonico Cracoviensi; Paulo Czuszowski, praeposito omnium Sanctorum et canonico Cracoviae, secretariis nostris — et aliisque plurimis dignitariis, officialibus ac aulicis nostris ad praemissa testibus, fide dignis, sincere et fideliter dilectis Datum per manus praefati magnifici Christophori de Szydlowicz, castellani et capitanei Cracoviensis, ac regni nostri cancellarii etc. sincere nobis dilecti. U tego przywileju, w oblate wniesionego, podpisy rak tak nayiasnieyszego Zygmonta, kr'ola polskiego, jako y ja'snie wielmoznych senatorow, przy pieczeci, w te slowa: Sigismundus rex Cristoforus de S., castelan /155/ etc. Cracoviensis W. R. P. com. Ejusdem magnifici Christophori de Schydlowicz castellani et capitanei Cracoviensis ас regni Poloniae supremi cancellarii locus sigili«. Ktory to przywiley, slowo w slowo, jak sie w sobie ma, do xiag ninieyszych, ziemskich, Kijowskich, iest zapisany.

Перейти на страницу:

Похожие книги

Мохнатый бог
Мохнатый бог

Книга «Мохнатый бог» посвящена зверю, который не меньше, чем двуглавый орёл, может претендовать на право помещаться на гербе России, — бурому медведю. Во всём мире наша страна ассоциируется именно с медведем, будь то карикатуры, аллегорические образы или кодовые названия. Медведь для России значит больше, чем для «старой доброй Англии» плющ или дуб, для Испании — вепрь, и вообще любой другой геральдический образ Европы.Автор книги — Михаил Кречмар, кандидат биологических наук, исследователь и путешественник, член Международной ассоциации по изучению и охране медведей — изучал бурых медведей более 20 лет — на Колыме, Чукотке, Аляске и в Уссурийском крае. Но науки в этой книге нет — или почти нет. А есть своеобразная «медвежья энциклопедия», в которой живым литературным языком рассказано, кто такие бурые медведи, где они живут, сколько медведей в мире, как убивают их люди и как медведи убивают людей.А также — какое место занимали медведи в истории России и мира, как и почему вера в Медведя стала первым культом первобытного человечества, почему сказки с медведями так популярны у народов мира и можно ли убить медведя из пистолета… И в каждом из этих разделов автор находит для читателя нечто не известное прежде широкой публике.Есть здесь и глава, посвящённая печально известной практике охоты на медведя с вертолёта, — и здесь для читателя выясняется очень много неизвестного, касающегося «игр» власть имущих.Но все эти забавные, поучительные или просто любопытные истории при чтении превращаются в одну — историю взаимоотношений Человека Разумного и Бурого Медведя.Для широкого крута читателей.

Михаил Арсеньевич Кречмар

Приключения / Природа и животные / Прочая научная литература / Образование и наука / Публицистика
Para bellum
Para bellum

Задумка «западных партнеров» по использование против Союза своего «боевого хомячка» – Польши, провалилась. Равно как и мятеж националистов, не сумевших добиться отделения УССР. Но ничто на земле не проходит бесследно. И Англия с Францией сделали нужны выводы, начав активно готовиться к новой фазе борьбы с растущей мощью Союза.Наступал Interbellum – время активной подготовки к следующей серьезной войне. В том числе и посредством ослабления противников разного рода мероприятиями, включая факультативные локальные войны. Сопрягаясь с ударами по экономике и ключевым персоналиям, дабы максимально дезорганизовать подготовку к драке, саботировать ее и всячески затруднить иными способами.Как на все это отреагирует Фрунзе? Справится в этой сложной военно-политической и экономической борьбе. Выживет ли? Ведь он теперь цель № 1 для врагов советской России и Союза.

Василий Дмитриевич Звягинцев , Геннадий Николаевич Хазанов , Дмитрий Александрович Быстролетов , Михаил Алексеевич Ланцов , Юрий Нестеренко

Фантастика / Приключения / Научная Фантастика / Попаданцы / Боевая фантастика